Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
TRACH. Heus, mane. GRIP.
Quid maneam? TRACH. Dum hanc tibi, quam trahis, rudentem complico.
GRIP. Mitte modo. TRACH. At pol ego te adiuvo nam
bonis quod bene fit haud perit.
GRIP. Turbida tempestas heri fuit,
nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
non vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?
TRACH. Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum
indigens.
GRIP. Enicas iam me odio, quisquis es. TRACH. Non
sinam ego abire hinc te. mane.
GRIP. Cave sis malo. quid tu, malum, nam me retrahis? TRACH. Audi.
GRIP. Non audio. TRACH. At pol qui audies post. GRIP.
Quin loquere quid vis.
TRACH. Eho mane dum, est operae pretium quod tibi ego
narrare volo.
GRIP. Eloquere quid id est? TRACH. Vide num
quispiam consequitur prope nos.
GRIP. Ecquid est quod mea referat? TRACH.
Scilicet.
sed boni consili ecquid in te mihi est?
GRIP.
Quid negoti est, modo dice. TRACH. Dicam,
tace,
si fidem modo das mihi te non fore infidum.
GRIP.
Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. TRACH. Audi.
furtum ego vidi qui faciebat;
noram dominum, id cui fiebat,
post ad furem egomet devenio feroque ei condicionem hoc pacto:
«ego istuc furtum scio cui factum est;
nunc mihi si vis dare dimidium,
indicium domino non faciam.»
is mihi nihil etiam respondit.
quid inde aequom est dari mihi? dimidium volo ut dicas. GRIP.
Immo hercle etiam amplius,
nam nisi dat, domino dicundum censeo. TRACH. Tuo consilio
faciam.
nunc advorte animum; namque hoc omne attinet ad te. GRIP.
Quid factumst?
TRACH. Vidulum istum cuiust novi ego hominem iam
pridem. GRIP. Quid est?
TRACH. Et quo pacto periit. GRIP. At ego quo pacto
inventust scio
et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
TRACH. Non ferat si dominus veniat? GRIP. Dominus
huic, ne frustra sis,
nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
TRACH. Itane vero? GRIP.
Ecquem esse dices in mari piscem meum?
quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
mare quidem commune certost omnibus. TRACH. Adsentio:
qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
in mari inventust communi. GRIP. Esne impudenter
impudens?
nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
dicant, in mari communi captos. TRACH. Quid ais, impudens?
ausus etiam comparare vidulum cum piscibus?
eadem tandem res videtur? GRIP. In manu non est mea:
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
TRACH. Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.
GRIP. Philosophe.
TRACH. Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
GRIP. Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum
piscem? TRACH. Scelus,
nullus est. GRIP. Immo est profecto; ego, qui sum
piscator, scio;
verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
TRACH. Nil agis, dare verba speras mihi te posse,
furcifer.
GRIP. Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. TRACH.
Scio.
tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
GRIP. Quod scelus hodie hoc inveni. TRACH. Verba
facimus, it dies.
vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. GRIP. Viduli
arbitratu. *** ita enim vero. TRACH. Stultus es. GRIP.
Salve, Thales.
TRACH. Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut
arbitrum,
quoius haec res arbitratu fiat. GRIP. Quaeso, sanus es?
TRACH. Elleborosus sum. GRIP. At ego cerritus,
hunc non amittam tamen.
TRACH. Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos
apstrudam tuo;
iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
GRIP. Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo
polypum.
vis
pugnare? TRACH. Quid opust? quin tu potius praedam divide.
GRIP. Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
abeo
ego hinc. TRACH. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.
GRIP. Si tu proreta
isti navi es, ego gubernator ero.
mitte
rudentem, sceleste. TRACH. Mittam: omitte vidulum.
GRIP. Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
TRACH. Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
GRIP.
Quemne ego excepi in mari -- TRACH. At ego inspectavi e litore.
GRIP. Mea opera, labore et rete et horia? TRACH.
Numqui minus,
si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
te hunc habere, fur sum quam tu? GRIP. Nihilo. TRACH.
Mane, mastigia:
quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
GRIP. Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
nisi quia hunc meum esse dico. TRACH. Et ego item esse
aio meum.
GRIP. Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius
sies.
TRACH. Quo pacto? GRIP. Sine me hinc abire, tu abi
tacitus tuam viam;
nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
TRACH. Ecquid condicionis audes ferre? GRIP. Iam
dudum fero:
ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
TRACH. Mane, dum refero condicionem. GRIP. Te,
opsecro hercle, aufer modo.
TRACH. Ecquem in his locis novisti? GRIP. Oportet vicinos meos.
TRACH. Ubi tu hic habitas? GRIP. Porro illic longe
usque in campis ultimis.
TRACH. Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu
fieri?
GRIP. Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.
TRACH. Fiat. GRIP. Euge, salva res est, praeda
haec perpetua est mea;
ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. ibo ad arbitrum.
TRACH. Quid igitur? GRIP. Quamquam istuc esse ius
meum certo scio,
fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. TRACH. Nunc
places.
GRIP. Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si
adhibebit fidem,
etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.