Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
DAEM. Pro di
immortales, quis me est fortunatior,
qui ex improviso filiam inveni meam?
satin si cui homini dei esse bene factum volunt,
aliquo illud pacto optingit optatum piis?
ego hodie neque speravi neque <illud> credidi:
is improviso filiam inveni tamen;
et eam de genere summo adulescenti dabo
ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo,
iussique exire huc servom eius, ut ad forum
iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
accedam,
opinor, ad fores. quid conspicor?
uxor complexa collo retinet filiam.
nimis paene inepta atque odiosa eius amatiost.