Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text |
DAEM.
Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
sunt domi agni et porci sacres. sed quid istum remoramini,
mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.
TRACH. Ubi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te
adducam simul
Plesidippum. DAEM. Eloquere ut haec res optigit de filia;
eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat. TRACH.
Licet.
DAEM. Dicito daturum meam illi filiam uxorem. TRACH.
Licet.
DAEM. Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum. TRACH. Licet.
DAEM. Sed propera. TRACH. Licet. DAEM. Iam
hic fac sit, cena ut curetur. TRACH. Licet.
DAEM. Omnian licet? TRACH. Licet. sed scin quid
est quod te volo?
quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. DAEM.
Licet.
TRACH. Fac ut exores Plesidippum, ut me <manu>
emittat. DAEM. Licet.
TRACH. Et tua filia facito oret: facile exorabit. DAEM.
Licet.
TRACH. Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. DAEM.
Licet.
TRACH. Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. DAEM.
Licet.
TRACH. Omnian licet? DAEM. Licet: tibi rursum
refero gratiam.
sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum. TRACH.
Licet.
iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.-- DAEM.
Licet.
Hercules istum infelicet cum sua licentia;
ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.