Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Rudens

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Gripus-Daemones-Labrax

 

GRIP. Sequere hac. DAEM. Ubi istic lenost? GRIP. Heus tu. em tibi,
hic habet vidulum. DAEM. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
omnia, ut quidquid infuit, ita salva sistentur tibi.
tene, si tuost. LABR. O di immortales, meus est. salve, vidule.
DAEM. Tuosne est? LABR. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.
DAEM. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
cum crepundiis, quibuscum hodie filiam inveni meam.
LABR. Quam? DAEM. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
LABR. Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia
pulchre evenit, gaudeo. DAEM. Istuc facile non credo tibi.
LABR. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
ob eam ne duis, condono te. DAEM. Benigne edepol facis.
LABR. Immo tu quidem hercle vero. GRIP. Heus tu, iam habes vidulum.
LABR. Habeo. GRIP. Propera. LABR. Quid properabo? GRIP. Reddere argentum mihi.
LABR. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. GRIP. Quae haec factio est?
non debes? LABR. Non hercle vero. GRIP. Non tu iuratus mihi es?
LABR. Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid voluptati est mihi:
ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.
GRIP. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.
DAEM. Gripe, quod tu istum talentum poscis? GRIP. Iuratust mihi
dare. LABR. Libet iurare. tun meo pontifex peiurio es?
DAEM. Qua pro re argentum promisit hic tibi? GRIP. Si vidulum
hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare
mihi talentum magnum argenti. LABR. Cedo quicum habeam iudicem,
ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum <haud> siem
quinque et viginti annos natus. GRIP. Habe cum hoc. LABR. Aliost opus.
DAEM. Iam ab isto auferre haud <potis> sim, si istunc condemnavero.
promisistin huic argentum? LABR. Fateor. DAEM. Quod servo <meo>
promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules
te hic fide lenonia uti: non potes. GRIP. Iam te ratus
nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
id ego continuo huic dabo adeo, me ut hic emittat manu.
DAEM. Quando ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea
haec tibi sunt servata -- GRIP. Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
DAEM. Si sapies, tacebis -- tum te mihi benigne itidem addecet
bene merenti bene referre gratiam. LABR. Nempe pro meo
iure oras? DAEM. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
GRIP. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
DAEM. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
LABR. Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
quod isti sum iuratus. GRIP. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
DAEM. Tacen an non? GRIP. Tu meam rem simulas agere, tibi mu *** .
non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
DAEM. Vapulabis, verbum si addis istuc unum. GRIP. Vel hercle enica,
non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.
LABR. Tibi operam hic quidem dat. tace. DAEM. Concede hoc tu, leno.
LABR. Licet. GRIP. Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
DAEM. Dic mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam,
Ampeliscam? LABR. Mille nummum denumeravi. DAEM. Vin tibi
condicionem luculentam ferre me? LABR. Sane volo.
DAEM. Dividuom talentum faciam. LABR. Bene facis. DAEM. Pro illa altera,
libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
LABR. Maxime. DAEM. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu,
quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. LABR. Bene facis,
gratiam habeo magnam. GRIP. Quam mox mi argentum ergo redditur?
DAEM. Res soluta est, Gripe. ego habeo. GRIP. At ego me hercle mavolo.
DAEM. Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. iuris iurandi volo
gratiam facias. GRIP. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.
numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
DAEM. Hic hodie cenato, leno. LABR. Fiat, condicio placet.
DAEM. Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,
nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.
verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,
comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.
vos hic hodie cenatote ambo. LABR. Fiat. DAEM. Plausum date.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License