Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Stichus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS PRIMUS

 

Scaena prima. Panegyris-Soror

 

PANEGYRIS Credo ego miseram
fuisse Penelopam,
soror, suo ex animo,
quae tam diu vidua
viro suo caruit;
nam nos eius animum
de nostris factis noscimus, quarum viri hinc apsunt,
quorumque nos negotiis apsentum, ita ut aequom est,
sollicitae noctes et dies, soror, sumus semper.
SOROR Nostrum officium
nos facere aequomst,
neque id magis facimus
quam nos monet pietas.
sed hic, soror, asside dum: multa volo tecum
loqui de re viri. PAN. Salvene, amabo?
SOR. Spero quidem et volo; sed hoc, soror, crucior,
patrem tuom meumque adeo, unice qui unus
civibus ex omnibus probus perhibetur,
eum nunc improbi viri officio uti,
viris qui tantas apsentibus nostris
facit iniurias immerito
nosque ab eis abducere volt.
haec res vitae me, soror, saturant,
haec mihi dividiae et senio sunt.
PAN. Ne lacruma, soror, neu tuo id animo
fac quod tibi tuos pater facere minatur:
spes est eum melius facturum.
novi ego illum: ioculo istaec dicit,
neque ille sibi mereat Persarum
montis, qui esse aurei perhibentur,
ut istuc faciat quod tu metuis.
tamen si faciat, minime irasci
decet, neque id immerito eveniet.
nam viri nostri domo ut abierunt,
hic tertius annus. SOR. Ita ut memoras.
PAN. Quom ipsi interea vivant, valeant,
ubi sint, quid agant, ecquid agant,
neque participant nos, neque redeunt.
SOR. An id doles, soror,
quia illi suom officium
non colunt, quom tu tuom facis? PAN. Ita pol.
SOR. Tace sis, cave sis audiam ego istuc
posthac ex te. PAN. Nam quid iam?
SOR. Quia pol meo animo omnis sapientis
suom officium aequom est colere et facere.
quam ob rem ego te hoc, soror, tametsi es maior,
moneo, ut tuom memineris officium:
etsi illi improbi sint atque aliter
nobis faciant quam aequomst, tam pol
ne quid magis simus *** omnibus obnixe opibus
nostrum officium meminisse decet.
PAN. Placet; taceo. SOR. At memineris facito.
[PAN. Nolo ego, soror, me credi esse immemorem viri,
neque ille eos honores, mihi quos habuit, perdidit;
nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.
et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
neque est cur [non] studeam has nuptias mutarier;
verum postremo in patris potestate est situm:
faciendum id nobis quod parentes imperant.
SOR. Scio, atque in cogitando maerore augeor,
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
PAN. Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.]




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License