Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Stichus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Gelasimus-Crocotium

 

GELASIMUS Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,
nam postquam natus sum, satur numquam fui.
neque quisquam melius referet matri gratiam
[quam ego meae matri refero invitissimus.]
neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.
nam illa me in alvo menses gestavit decem,
at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
atque illa puerum me gestavit parvolum,
quo minus laboris cepisse illam existumo:
ego non pauxillulam in utero gesto famem,
verum hercle multo maximam et gravissimam;
uteri dolores mihi oboriuntur cotidie,
sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.
atque auditavi saepe hoc volgo dicier,
solere elephantum gravidam perpetuos decem
esse annos; eius ex semine haec certost fames,
nam iam complures annos utero haeret meo.
nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,
venalis ego sum cum ornamentis omnibus;
inanimentis explementum quaerito.
Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,
quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui.
propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,
eo quia paupertas fecit ridiculus forem;
nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.
per annonam caram dixit me natum pater:
propterea, credo, nunc essurio acrius.
sed generi nostro haec redditast benignitas:
nulli negare soleo, siquis me essum vocat.
oratio una interiit hominum pessume,
atque optuma hercle meo animo et scitissuma,
qua ante utebantur: «veni illo ad cenam, sic face,
promitte vero, ne gravare. est commodum?
volo inquam fieri, non amittam quin eas.»
nunc reppererunt iam ei verbo vicarium
(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):
«vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris
ei hercle ego verbo lumbos diffractos velim,
ni vere perierit, si cenassit domi.
haec verba subigunt me uti mores barbaros
discam atque ut faciam praeconis compendium
itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.
CROCOTIUM Hic illest parasitus, quem arcessitum missa sum.
quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.
GEL. Sed curiosi sunt hic complures mali,
alienas res qui curant studio maximo,
quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:
ei quando quem auctionem facturum sciunt,
adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
alienum aes cogat an pararit praedium,
uxorin sit reddenda dos divortio.
eos omnis tametsi hercle haud indignos iudico
qui multum miseri sint, laborent, nil moror:
dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
nam curiosus nemo est quin sit malevolus.
[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem]
damna evenerunt maxuma misero mihi,
ita me mancupia miserum adfecerunt male,
potationes plurumae demortuae,
quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,
quot potiones mulsi, quae autem prandia,
quae inter continuom perdidi triennium.
prae maerore adeo miser atque aegritudine
consenui; paene sum fame emortuos.
CROC. Ridiculus aeque nullus est quando esurit.
GEL. Nunc auctionem facere decretumst mihi:
foras necessumst quidquid habeo vendere.
adeste sultis, praeda erit praesentium.
logos ridiculos vendo. age licemini.
qui cena poscit? ecqui poscit prandio?
hercle aestumavi prandio, cena tibi.
ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.
[nulli meliores esse parasito sinam.]
vel unctiones Graecas sudatorias
vendo vel alias malacas, crapularias;
cavillationes, adsentatiunculas
ac perieratiunculas parasiticas;
robiginosam strigilem, ampullam rubidam,
parasitum inanem quo recondas reliquias.
haec veniisse iam opus est quantum potest,
ut decumam partem Herculi polluceam.
CROC. Ecastor auctionem
haud magni preti.
adhaesit homini ad infimum ventrem fames.
adibo ad hominem. GEL. Quis haec est quae advorsum it mihi?
Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium.
CROC. Gelasime, salve. GEL. Non id est nomen mihi.
CROC. Certo mecastor id fuit nomen tibi.
GEL. Fuit disertim, verum id usu perdidi:
nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.
CROC. Eu ecastor, risi te hodie multum. GEL. Quando aut quo in loco?
CROC. Hic quom auctionem praedicabas,
GEL. Pessuma,
eho an audivisti? CROC. Te quidem dignissumam.
GEL. Quo nunc is? CROC. Ad te. GEL. Quid venis? CROC. Panegyris
rogare iussit ted ut opere maximo,
mecum simitu ut ires ad sese domum.
GEL. Ego illo mehercle vero eo quantum potest.
iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?
CROC. Illa quidem nullum sacrificavit. GEL. Quo modo?
quid igitur me volt? CROC. Tritici modios decem
rogare, opinor [te volt]. GEL. Mene, ut ab sese petam?
CROC. Immo ut a vobis mutuom nobis dares.
GEL. Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,
neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;
linguam quoque etiam vendidi datariam. CROC. Au,
nullan tibi lingua est?
GEL. Quae quidem dicat «dabo»;
ventri reliqui eccam aliam quae dicat «cedo».
CROC. Malum quidem si vis -- GEL. Haec eadem dicit tibi.
CROC. Quid nunc? iturus an non? GEL. Abi sane domum,
iam illo venturum dicito.
propera atque abi. --
demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,
quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,
postquam vir abiit eius. miror quid siet,
nisi ut periclum fiat: visam quid velit.
sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,
satin ut facete, <aeque> atque ex pictura, astitit?
ne iste edepol vinum poculo pauxillulo
saepe exanclavit submerum scitissume.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License