Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Stichus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Gelasimus-Epignomus

 

GELASIMUS Libros inspexi; tam confido quam potis,
me meum optenturum regem ridiculis meis.
nunc interviso, iamne a portu advenerit,
ut eum advenientem meis dictis deleniam.
EPIG. Hic quidem Gelasimus est parasitus, qui venit.
GEL. Auspicio hodie optumo exivi foras:
mustela murem abstulit praeter pedes;
cum strena obscaevavit; spectatum hoc mihist.
nam ut illa vitam repperit hodie sibi,
item me spero facturum: augurium hac facit.
Epignomus hic quidemst qui astat. ibo atque adloquar.
<o> Epignome, ut ego nunc te conspicio libens,
ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
valuistin usque? EPIG. Sustentatumst sedulo.
GEL. Propino tibi salutem plenis faucibus.
EPIG. Bene atque amice dicis. di dent quae velis.
GEL. Cenem illi apud te,
quoniam salvos advenis.
EPIG. Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.
GEL. Promitte. EPIG. Certumst. GEL. Sic face inquam. EPIG. Certa res.
GEL. Lubente me hercle facies. EPIG. Idem ego istuc scio.
quando usus veniet, fiet. GEL. Nunc ergo usus est.
EPIG. Non edepol possum. GEL. Quid gravare? censeas.
nescio quid vero habeo in mundo. EPIG. I modo,
alium convivam quaerito tibi in hunc diem.
GEL. Quin tu promittis? EPIG. Non graver, si possiem.
GEL. Unum quidem hercle certo promitto tibi:
libens accipiam certo, si promiseris.
EPIG. Valeas. GEL. Certumnest? EPIG. Certum. cenabo domi.
GEL. [Quando quidem tu ad me non vis promittere]
sed -- quoniam nil processit hac, ego ivero
apertiore magis via; ita plane loquar:
vin ad te ad cenam veniam? EPIG. Si possim, velim;
verum hic apud me cenant alieni novem.
GEL. Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
scis tu me esse unisubselli virum.
EPIG. At ei oratores sunt popli, summi viri;
Ambracia veniunt huc legati publice.
GEL. Ergo oratores populi, summates viri,
summi accubent, ego infimatis infimus.
EPIG. Haud aequomst te inter oratores accipi.
GEL. Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
EPIG. Cras de reliquiis nos volo. multum vale. --
GEL. Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.
uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.
certumst mustelae posthac numquam credere,
nam incertiorem nullam novi bestiam;
quaen eapse deciens in die mutat locum,
ea ego auspicavi in re capitali mea?
certumst amicos convocare, ut consulam
qua lege nunc med essurire oporteat. --




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License