Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Stichus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUARTUS

 

Scaena prima. Antipho-Pamphilippus-Epignomus-Pinacium

 

ANTIPHO Ita me di bene ament measque mihi [bene] servassint filias,
ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum
rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom.
PAMPHILIPPUS Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho;
nunc quia te amicum mihi experior esse, credetur tibi.
ANT. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi,
te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat.
et magis par fuerat me vobis dare cenam advenientibus,
quam me ad illum promittere, nisi nollem ei advorsarier.
nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero:
cras apud me eritis et tu et ille cum vostris uxoribus.
PAMPH. At apud me perendie. nam ille heri me iam vocaverat
in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho?
ANT. Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet,
pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites:
ut cuique homini res paratast, perinde amicis utitur:
si res firma, <item> firmi amici sunt; sin res laxe labat,
itidem amici conlabascunt: res amicos invenit.
EPIGNOMUS Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo,
domum ubi redieris, si tibi nullast aegritudo animo obviam.
nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam,
omnium me exilem atque inanem fecit aegritudinum.
sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo.
PIN. Quid agitur, Epignome? EPIG. Quid tu? quam dudum in portum venis?
PAMPH. Hau longissume. EPIG. Postilla iam iste est tranquillus tibi?
ANT. Magis quam mare quo ambo estis vecti. EPIG. Facis ut alias res soles.
hodiene exoneramus navem, frater? PAMPH. Clementer volo.
nos potius oneremus nosmet vicissatim voluptatibus.
quam mox coctast cena? inpransus ego sum. EPIG. Abi intro ad me et lava.
PAMPH. Deos salutatum atque uxorem modo intro devortor domum;
haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo.
EPIG. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
PAMPH. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero.
ANT. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo.
PAMPH. Maxume. ANT. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae
duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus,
quasi nunc meae sunt vobis. EPIG. Miror quo evasurust apologus.
ANT. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina,
peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex,
quasi ego nunc sum. EPIG. Perge porro. praesens hic quidem est apologus.
ANT. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina,
quasi ego nunc tibi dico: EPIG. Ausculto atque animum advorto sedulo.
ANT. «Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi:
nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo
EPIG. Quis istuc dicit? an ille quasi tu? ANT. Quasi ego nunc dico tibi.
«Immo duas daboinquit ille adulescens «una si parumst;
et si duarum paenitebitinquit «addentur duae
EPIG. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? ANT. Is ipse quasi tu. <tum> senex
ille quasi ego: «si visinquit «quattuor sane dato,
dum equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum
EPIG. Videlicet parcum illum fuisse senem, qui <illi istaec> dixerit,
quom ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit.
ANT. Videlicet non fuisse illum aequom adulescentem, qui ilico
ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici.
hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem
filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina.
EPIG. Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit,
qui seni illi concubinam dare dotatam noluit.
ANT. Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo;
quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri.
«fiat» ille inquit adulescens. «facis benigne» inquit senex.
«habeon rem pactaminquit. «faciam ita» inquit «ut fieri voles
sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis.
poste ibo lautum in pyelum, ibi fovebo senectutem meam.
post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans. --
PAMPH. Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
EPIG. Etiam nunc scelestus se esse ducit pro adulescentulo.
dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem;
namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio.
PAMPH. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet?
EPIG. Vidi edepol hominem haud perdudum. PIN. Quid agit? EPIG. Quod famelicus.
PIN. Quin vocavisti hominem ad cenam? EPIG. Ne quid adveniens perderem.
atque eccum tibi lupum in sermone: praesens esuriens adest.
PAMPH. Ludificemur hominem. EPIG. Capti consili memorem mones.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License