Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Stichus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Sangarinus-Stichus

 

SANGARINUS Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
sperata erilis patria, te video libens.
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
sed Stichus est hic quidem. STICHUS Fecisti, ere, facetias,
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
pro di immortales, quot ego voluptates fero,
quot risiones, quot iocos, quot savia,
saltationes, blanditias, prothymias.
SANG. Stiche. STICH. Hem. SANG. Quid fit? STICH. Euge, Sangarine lepidissume.
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
namque edepol cena cocta est, locus liber datust
mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
SANG. Quis somniavit aurum? STICH. Quid id ad te attinet?
proin tu lavare propera. SANG. Lautus sum. STICH. Optime,
[sequere ergo hac me intro. SANG. Ego vero sequor.
STICH.] volo eluamus hodie, peregrina omnia
relinque, Athenas nunc colamus. sequere me. --
SANG. Sequor, et domum redeunti principium placet.
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi. --




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License