Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Stichus IntraText CT - Text |
SANGARINUS Agite ite foras: ferte pompam. cado te
praeficio, Stiche.
omnibus modis temptare certumst nostrum hodie convivium.
ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.
quisquis praetereat, comissatum volo vocari. STICHUS Convenit,
dum quidem hercle quisque veniat, <veniat> cum vino suo.
nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini.
nosmet inter nos ministremus monotropi. SANG. Hoc
conviviumst
pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,
oleae interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
STICH. Sat est: servo homini modeste melius facere
sumptum quam ampliter.
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis
cantharis
batiocis bibunt, at nos nostro Samiolo poterio:
tamen bibimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
SANG. Age dice uter utrubi accumbamus. STICH. Abi
tu sane superior.
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido:
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
SANG. Quid istuc est provinciai? STICH. Utrum
Fontine an Libero
imperium te inhibere mavis? SANG. Nimio liquido Libero.
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exornat, nos volo
tamen ludere inter nos. strategum te facio huic convivio.
STICH.
Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
cynice hic accipimur quam in lectis. SANG. Immo enim
nimio hic dulcius.
sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
vide, quot cyathos bibimus. STICH. Tot quot digiti
tibi sunt in manu.
cantio Graecast: e pevt e tria pin e me tettara.
SANG. Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si
sapis.
bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam
Stephanium.
[STICH. Bibe si bibis. SANG. Non mora erit apud
me. STICH. Edepol convivi sat est,
modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.]
STICH. Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum.
vinum tu habes.
SANG. Nimis vellem aliquid pulpamenti. STICH. Si
horum, quae adsunt, paenitet,
nihil est. tene aquam. SANG. Melius dicis; nil moror
cuppedia.
bibe, tibicen. age si quid agis, bibendum hercle hoc est, ne
nega.
quid hic fastidis
quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?
[age si quid agis] accipe inquam. non hoc <tuo fit
sumptu>: inpendet publicum.
haud tuom istuc est te vereri. eripe ex ore tibias.
STICH. Ubi illic biberit, vel servato meum modum vel tu
dabo.
nolo ego nos prosumo bibere. nulli rei erimus postea;
namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.
SANG. Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit
tamen.
age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias,
suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,
agedum. Stiche, uter demutassit, poculo multabitur.
STICH. Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom
postulat.
SANG. Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo
ilico.
STICH. Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum
omnium:
haec facetiast, amare inter se rivalis duos,
uno cantharo potare, unum scortum ducere.
hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,
unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri invidet.
SANG. Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc
volo.
STICH. Vin amicam huc evocemus? ea saltabit. SANG.
Censeo.
STICH. Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores
tuos
foras egredere, satis mihi pulchra es. SANG. At enim pulcherrima.
STICH. Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu
tuo.
SANG. Peregre advenientes te expetimus,
Stephaniscidium, mel meum,
si amabilitas tibi nostra placet, si tibi ambo accepti sumus.