Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
LUX.
Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.
INOP. Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.
LUX. Adest. em illae sunt aedes, i intro
nunciam.--
nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam
deducam, si quidem operam dare promittitis.
nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet,
huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.
primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;
tum hanc mihi gnatam esse voluit Inopiam.
sed ea huc quid introierit impulsu meo
accipite et date vocivas aures dum eloquor.
adulescens quidam
est, qui in hisce habitat aedibus;
is rem paternam me adiutrice perdidit.
quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,
dedi ei meam gnatam, quicum aetatem exigat.
sed de argumento ne exspectetis fabulae:
senes qui huc venient, ei rem vobis aperient.
huic Graece nomen est Thensauro fabulae:
Philemo scripsit, Plautus vertit barbare,
nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat
ut liceat possidere hanc nomen fabulam.
tantum est. valete, adeste cum silentio.--