Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
MEG. Amicum
castigare ob meritam noxiam
immoene est facinus, verum in aetate utile
et conducibile. nam ego amicum hodie meum
concastigabo pro commerita noxia,
invitus, ni id me invitet ut faciam fides.
nam hic nimium morbus mores invasit bonos;
ita plerique omnes iam sunt intermortui.
sed dum illi aegrotant, interim mores mali
quasi herba inrigua succrevere uberrime:
eorum licet iam metere messem maxumam,
neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.
nimioque hic pluris pauciorum gratiam
faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.
ita vincunt illud conducibile gratiae,
quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt
remoramque faciunt rei privatae et publicae.