Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
CALL. Larem corona nostrum decorari volo.
uxor, venerare ut nobis haec habitatio
bona fausta felix fortunataque evenat --
teque ut quam primum possim videam emortuam.
MEG. Hic ille
est, senecta aetate qui factust puer,
qui admisit in se culpam castigabilem.
adgrediar hominem. CALL. Quoia hic vox prope me sonat?
MEG. Tui benevolentis, si ita es ut ego te volo,
sin aliter es, inimici atque irati tibi.
CALL. O amice, salve, atque aequalis. ut vales,
Megaronides? MEG. Et tu edepol salve, Callicles.
CALL. Valen? valuistin? MEG. Valeo, et valui
rectius.
CALL. Quid tua agit uxor? ut valet? MEG. Plus quam
ego volo.
CALL. Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
MEG. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
CALL. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
MEG. Eho tu, tua uxor quid agit? CALL. Immortalis
est,
vivit victuraque est. MEG. Bene hercle nuntias,
deosque oro ut vitae tuae superstes suppetat.
CALL. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
MEG. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
faxo haud tantillum dederis verborum mihi.
CALL. Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
MEG. Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
CALL. Habeas ut nanctus: nota mala res optumast.
nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
MEG. Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.
sed hoc animum advorte atque aufer ridicularia;
nam ego dedita opera huc ad te advenio. CALL. Quid venis?
MEG. Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
CALL. Men? MEG. Numquis est hic alius praeter me
atque te?
CALL. Nemost. MEG. Quid tu igitur rogitas, tene
obiurigem?
nisi tu me mihimet censes dicturum male.
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
[sin immutare vis ingenium moribus]
[aut si demutant mores ingenium tuom
neque eos antiquos servas, ast captas novos]
omnibus amicis morbum tu incuties gravem,
ut te videre audireque aegroti sient.
CALL. Qui in mentem venit tibi istaec dicta
dicere?
MEG. Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet,
suspicionem et culpam ut ab se segregent.
CALL. Non potest utrumque fieri. MEG. Quapropter? CALL.
Rogas?
ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:
suspicio est in pectore alieno sita.
nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
Iovi coronam de capite ex Capitolio,
qui in columine astat summo: si id non feceris
atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
sed istuc negoti cupio scire quid siet.
MEG. Haben tu amicum aut familiarem quempiam,
quoi pectus sapiat? CALL. Edepol haud dicam dolo:
sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,
ad amici partem an ad inimici pervenant;
sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
si quid scis me
fecisse inscite aut improbe,
si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. MEG.
Scio;
et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.
CALL. Expecto si quid dicas. MEG. Primumdum
omnium,
male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
turpilucricupidum te vocant cives tui;
tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:
hostisne an civis comedis, parvi pendere.
haec cum audio in te dici, discrucior miser.
CALL. Est
atque non est mi in manu, Megaronides:
quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.
MEG. Fuitne hic tibi amicus Charmides? CALL. Est
et fuit.
id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
nam postquam hic eius rem confregit filius
videtque ipse ad paupertatem protractum esse se
suamque filiam esse adultam virginem,
simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
mihi conmendavit virginem gnatam suam
et rem suam omnem et illum corruptum filium.
haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.
MEG. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?
ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius,
si qui probiorem facere posses, non uti
in eandem tute accederes infamiam
malumque ut eius cum tuo misceres malo.
CALL. Quid feci? MEG. Quod homo nequam. CALL. Non istuc meumst.
MEG. Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)
ubi nunc tute habitas? CALL. Emi atque argentum dedi,
minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.
MEG.
Dedistin argentum? CALL. Factum, neque facti piget.
MEG. Edepol fide adulescentem mandatum malae.
dedistine hoc facto ei gladium, qui se occideret?
quid secus est aut quid interest dare te in manus
argentum amanti homini adulescenti, animi impoti,
qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?
CALL. Non ego illi argentum redderem? MEG. Non
redderes,
neque de illo quicquam neque emeres neque venderes,
nec qui deterior esset faceres copiam.
inconciliastin
eum qui mandatust tibi,
ille qui mandavit, eum exturbasti ex aedibus?
edepol mandatum pulchre et curatum probe;
crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.
CALL. Subigis maledictis me tuis, Megaronides,
novo modo adeo, ut quod meae concreditumst
taciturnitati clam, fide et fiduciae,
ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,
ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
MEG. Mihi quod credideris sumes ubi posiveris.
CALL. Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter
nobis, et quaeso identidem circumspice.
MEG. Ausculto si quid dicas. CALL. Si taceas,
loquar.
quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,
thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus,
hic in conclavi quodam -- sed circumspice.
MEG.
Nemost. CALL. Nummorum Philippeum ad tria milia.
id solus solum per amicitiam et per fidem
flens me obsecravit suo ne gnato crederem
neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.
nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;
si quid eo fuerit, certe illius filiae,
quae mihi mandatast, habeo dotem unde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.
MEG. Pro di immortales, verbis paucis quam cito
alium fecisti me, alius ad te veneram.
sed ut occepisti, perge porro proloqui.
CALL. Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam
et meam fidelitatem et celata omnia
paene ille ignavos funditus pessum dedit.
MEG. Quidum? CALL. Quia, ruri dum sum ego unos sex
dies,
me apsente atque insciente, inconsultu meo,
aedis venalis hasce inscripsit litteris.
MEG. Adesurivit magis et inhiavit acrius
lupus, observavit dum dormitarent canes:
gregem universum voluit totum avortere.
CALL. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
sed nunc rogare ego vicissim te volo:
quid fuit officium meum me facere? face sciam;
utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,
adversum quam eius me opsecravisset pater,
an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
qui emisset, eius essetne ea pecunia?
emi egomet potius aedis, argentum dedi
thensauri causa, ut salvom amico traderem.
neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:
illi redemi rusum, a me argentum dedi.
haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
ego me fecisse confiteor, Megaronides.
em mea malefacta, em meam avaritiam tibi;
hascine propter res maledicas famas ferunt.
MEG. Pausai, vicisti castigatorem tuom:
occlusti linguam, nihil est quod respondeam.
CALL. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves
communicesque hanc mecum meam provinciam.
MEG. Polliceor operam. CALL. Ergo ubi eris paulo
post? MEG. Domi.
CALL. Numquid vis? MEG. Cures tuam fidem. CALL.
Fiet sedulo.
MEG. Sed quid ais? CALL. Quid vis? MEG. Ubi
nunc adulescens habet?
CALL. Posticulum
hoc recepit, quom aedis vendidit.
MEG. Istuc volebam scire. i sane nunciam.
sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te est? CALL.
Itast,
iuxtaque eam curo cum mea. MEG. Recte facis.
CALL. Numquid, prius quam abeo, me rogaturus? -- MEG.
Vale.
nihil est profecto stultius neque stolidius
neque mendaciloquius neque argutum magis,
neque confidentiloquius neque peiurius,
quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,
qui illorum verbis falsis acceptor fui,
qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt,
sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit,
sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.
falson an vero laudent, culpent quem velint,
non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.
omnes mortales hunc aiebant Calliclem
indignum civitate hac esse et vivere,
bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.
ego de eorum verbis famigeratorum insciens
prosilui amicum castigatum innoxium.
quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,
unde quidquid auditum dicant, nisi id appareat,
famigeratori res sit cum damno et malo,
hoc ita si fiat, publico fiat bono,
pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,
occlusioremque habeant stultiloquentiam.--