Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
PHIL.
Quo illic homo foras se penetravit ex
aedibus? LYS. Pater, adsum, impera quidvis,
neque tibi ero in mora neque latebrose
me abs tuo conspectu occultabo.
PHIL. Feceris par tuis ceteris factis,
patrem tuom si percoles per pietatem.
nolo ego cum improbis te viris, gnate mi,
neque in via, neque in foro necullum sermonem exsequi
novi ego hoc saeculum moribus quibus siet:
malus bonum malum esse volt, ut sit sui similis;
turbant, miscent mores mali: rapax avarus invidus
sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.
haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies
noctesque tibi canto ut caveas.
quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus
abstineant,
cetera: rape trahe, fuge late -- lacrumas
haec mihi quom video eliciunt,
quia ego ad hoc genus hominum duravi.
quin prius me ad plures penetravi?
nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.
hisce ego de artibus gratiam facio, ne colas neve imbuas
ingenium.
meo modo et moribus vivito antiquis,
quae ego tibi praecipio, ea facito.
nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni
dedecorant se.
haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore
consident.
LYS. Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte
adulescentia
tuis servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater.
pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
PHIL. Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat
suo,
utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.
nimio satiust, ut opust te ita esse, quam ut animo lubet:
qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
LYS. Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
PHIL. Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non
mihi;
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;
qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
[qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.]
bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
LYS. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst
quam volo
ego me abs te exorare. PHIL. Quid id est? dare iam veniam
gestio.
LYS. Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali
meo,
minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
bene volo ego illi facere, si tu non nevis. PHIL. Nempe
de tuo?
LYS. De meo: nam quod tuomst meumst, omne meumst autem
tuom.
PHIL. Quid is? egetne? LYS. Eget. PHIL.
Habuitne rem? LYS. Habuit. PHIL. Qui eam perdidit?
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?
LYS. Nihil istorum. PHIL. Quid igitur? LYS.
Per comitatem edepol, pater;
praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
PHIL. Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
qui quidem nusquam per virtutem rem confregit, atque eget;
nil moror eum tibi esse amicum cum eius modi virtutibus.
LYS. Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem
volo.
PHIL. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut
bibat;
nam et illud quod dat perdit et illi prodit vitam ad miseriam.
non eo haec dico, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
LYS. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
PHIL. Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
LYS. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
PHIL. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an
minus?
LYS. Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari
solet?
«quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum,
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.»
PHIL. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate
mi,
is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
LYS. Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
PHIL. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod
velis.
cui egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
LYS. Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
qui illic habitat. PHIL. Quin comedit quod fuit, quod non
fuit?
LYS. Ne opprobra, pater; multa eveniunt homini
quae volt, quae nevolt.
PHIL. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud
consuetudine.
nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
LYS. Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem
probum
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
PHIL. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
agedum eloquere, quid
dare illi nunc vis? LYS. Nil quicquam, pater;
tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.
PHIL.
An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
LYS. Eo, pater. PHIL. Pol ego istam volo me
rationem edoceas. LYS. Licet.
scin tu illum quo genere natus sit? PHIL. Scio, adprime
probo.
LYS. Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio,
pater,
ducere uxorem sine dote. PHIL. Sine dote uxorem? LYS.
Ita;
tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,
neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
PHIL. Egone indotatam te uxorem ut patiar? LYS.
Patiundumst, pater;
et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
PHIL. Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde
loqui,
historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
tibi permitto; posce, duce. LYS. Di te servassint
mihi.
sed adde ad istam gratiam unum. PHIL. Quid id est autem
unum? L. Eloquar.
tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. PHIL.
Eccere.
LYS. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu
egeris.
gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
PHIL. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
dabitur opera. LYS. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic
habet;
Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.--