Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
LESB. Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce
aedibus
minas quadraginta accepisti a Callicle.
estne hoc quod dico, Stasime? STAS. Quom considero,
meminisse videor fieri. LESB. Quid factumst eo?
STAS. Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
non hercle minus divorse distrahitur cito,
quam si tu obicias formicis papaverem.
LESB. Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
STAS. Quid quod dedisti scortis? LESB. Ibidem una
traho.
STAS. Quid quod ego defrudavi? LESB. Em, istaec
ratio maxumast.
STAS. Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
PHIL. Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
postquam comedit rem, post rationem putat.
LESB. Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
STAS. Ratio quidem hercle apparet: argentum oixetai.
minas quadraginta accepisti a Callicle,
et ille aedis mancipio abs te accepit? LESB. Admodum.
PHIL. Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
pater quom peregre veniet, in portast locus,
nisi forte in ventrem filio conrepserit.
STAS. Trapezitae mille drachumarum Olympico,
quas de ratione dehibuisti, redditae?
LESB. Nempe quas spopondi. STAS. Immo «quas dependi»
inquito
[qua sponsione pronuper tu exactus es]
pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
LESB. Factum. STAS.
Ut quidem illud perierit. LYS. Factum id quoque est.
nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
STAS. Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
PHIL. Tempust adeundi. LESB. Estne hic Philto qui
advenit?
is herclest ipsus. STAS. Edepol ne ego istum velim
meum fieri servom cum suo peculio.
PHIL. Erum atque servom plurumum Philto iubet
salvere, Lesbonicum et Stasimum. LESB. Di duint
tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
PHIL. Bene volt tibi. LESB. Edepol mutuom mecum
facit.
STAS. Nequam illud verbumst «bene volt», nisi qui bene facit.
ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
hic postulet frugi esse: nugas postulet.
PHIL. Meus gnatus me ad te misit, inter te atque nos
adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
tuam volt sororem ducere uxorem; et mihi
sententia eademst et volo. LESB. Hau nosco tuom:
bonis tuis rebus meas res inrides malas.
PHIL. Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
neque te derisum advenio neque dignum puto.
verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
LESB. Mearum me rerum novisse aequomst ordinem.
cum vostra nostra non est aequa factio.
adfinitatem vobis aliam quaerite.
STAS. Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi
ferentarium esse amicum inventum intellego.
LESB. Abin hinc dierecte? STAS. Si hercle ire
occipiam, votes.
LESB. Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
PHIL. Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
quam nunc experior esse, confido fore;
nam et stulte facere et stulte fabularier,
utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
STAS. Verum hercle hic dicit. LESB. Oculum ego
ecfodiam tibi,
si verbum addideris. STAS. Hercle qui dicam tamen;
nam si sic non licebit, luscus dixero.
PHIL. Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
vostras cum nostris factiones atque opes?
LESB. Dico. PHIL. Quid? nunc si in aedem ad cenam
veneris
atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
(adposita cena sit, popularem quam vocant),
si illi congestae sint epulae a cluentibus:
si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
edisne an incenatus cum opulento accubes?
LESB. Edim, nisi si ille votet. STAS. At pol ego
etsi votet
edim, atque ambabus malis expletis vorem,
et quod illi placeat praeripiam potissimum,
neque illi concedam quicquam de vita mea.
verecundari neminem apud mensam decet,
nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
PHIL. Rem fabulare. STAS. Non tibi dicam dolo:
decedam ego illi de via, de semita,
de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
cena hac annona est sine sacris hereditas.
PHIL. Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
id optumum esse, tute uti sis optumus;
si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
di divites sunt, deos decent opulentiae
et factiones, verum nos homunculi,
satillum animai qui quom extemplo emisimus,
aequo mendicus atque ille opulentissimus
censetur censu ad Acheruntem mortuos.
STAS. Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
PHIL. Nunc ut scias hic factiones atque opes
non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
sine dote posco tuam sororem filio.
quae res bene vortat -- habeon pactam? quid taces?
STAS. Pro di immortales, condicionem quoius modi.
PHIL. Quin fabulare «di bene vortant, spondeo»?
STAS. Eheu ubi usus nil erat dicto, spondeo
dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
LESB. Quom adfinitate vostra me arbitramini
dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
dotem sorori; nam is de divitiis meis
solus superfit praeter vitam relicuos.
PHIL. Profecto dotem nil moror. LESB. Certumst
dare.
STAS. Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
abalienare a nobis? cave sis feceris.
quid edemus nosmet
postea? LESB. Etiam tu taces?
tibi ego rationem reddam? STAS. Plane periimus,
nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
PHIL. Si quid vis, Stasime. STAS. Huc concede
aliquantum. PHIL. Licet.
STAS. Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te
sciat
neve alius quisquam. PHIL. Crede audacter quidlubet.
STAS. Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
tuom siris umquam fieri neque gnati tui.
ei rei argumenta dicam. PHIL. Audire edepol lubet.
STAS. Primum omnium olim terra cum proscinditur,
in quinto quoque sulco moriuntur boves.
PHIL. Apage,
Acheruntis ostium in vostrost agro.
STAS. Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
LESB. Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
at mi infidelis non est. STAS. Audi cetera.
post id, frumenti quom alibi messis maximast,
tribus tantis illi minus redit quam opseveris.
PHIL. Em istic oportet opseri mores malos,
si in opserendo possint interfieri.
STAS. Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
alii exulatum abierunt, alii emortui,
alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
ut ad incitas redactust. PHIL. Apage a me istum agrum.
STAS. Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
nam fulguritae sunt alternae arbores;
sues moriuntur angina acerrume;
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
PHIL. Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans
genus
multo Surorum iam antidit patientia.
sed istest ager profecto, ut te audivi loqui,
malos in quem omnes publice mitti decet,
sicut fortunatorum memorant insulas,
quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
conveniant; contra istoc detrudi maleficos
aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
STAS. Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
PHIL. At tu hercle et illi et alibi. STAS. Cave
sis dixeris
me tibi dixisse hoc. PHIL. Dixisti arcano satis.
STAS. Quin hic quidem cupit illum ab se abalienarier,
si quem reperire possit cui os sublinat.
PHIL. Meus quidem hercle numquam fiet. STAS. Si
sapies quidem.
lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui;
nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
PHIL. Redeo ad te, Lesbonice. LESB. Dic sodes
mihi,
quid hic est locutus tecum? PHIL. Quid censes? homost:
volt fieri liber, verum quod det non habet.
LESB. Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
STAS. Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non
licet.
LESB. Quid tecum, Stasime? STAS. De istoc quod
dixti modo:
si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
PHIL. De dote mecum convenire nil potest:
quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
nunc tuam sororem filio posco meo.
quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
LESB. Quid istic? quando ita vis: di bene vortant.
spondeo.
STAS. Numquam edepol quoiquam <tam> expectatus
filius
natus quam illuc est spondeo natum mihi.
di fortunabunt vostra consilia. PHIL. Ita volo.
LESB. Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
dic hoc negoti quo modo actumst. STAS. Ibitur.
LESB. Et gratulator meae sorori. STAS. Scilicet.
PHIL. I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
dies constituatur; eadem haec confirmabimus.--
LESB. [Tu istuc cura quod iussi. ego iam hic ero.--]
dic Callicli, me ut convenat. STAS. Quin tu i modo.
LESB. De dote ut videat quid opus sit facto. STAS.
I modo.
LESB. Nam certumst sine dote haud dare. STAS.
Quin tu i modo.
LESB. Neque enim illi damno umquam esse patiar STAS.
Abi modo.
LESB. Meam neglegentiam. STAS. I modo. LESB.
<Nullo modo>
aequom videtur quin quod peccarim STAS. I modo.
LESB. Potissimum mi id obsit. STAS. I modo. LESB.
O pater,
enumquam aspiciam te? -- STAS. I modo, i modo, i modo.
tandem impetravi abiret. di vestram fidem,
edepol re gesta pessume gestam probe,
si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
sed id si alienatur, actumst de collo meo,
gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
ibit istac, aliquo, in maximam malam crucem,
latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.
ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,
postquam exturbavit hic nos ex nostris aedibus.--