Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
LYS. Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis
mihi.
LESB. Potin ut
me ire quo profectus sum sinas? LYS. Si in rem tuam,
Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
LESB. Quod est facillumum, facis. LYS. Quid id
est? LESB. Amico iniuriam.
LYS. Neque meumst neque facere didici. LESB.
Indoctus quam docte facis.
quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?
[qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male
consulis.
LYS. Egone? LESB. Tune. LYS. Quid male
facio? LESB. Quod ego nolo, id cum facis.
LYS. Tuae rei bene consulere cupio. LESB.
Tu [mihi] es melior quam egomet mihi?
sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
LYS. An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente
repudies?
LESB. Nullum
beneficium esse duco id quod quoi facias non placet.
scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,
nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.
LYS. Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae
promeres:
itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,
ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,
tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam
ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto,
ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
LESB. Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel
exsignavero,
ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
LYS. At operam perire meam sic et te haec dicta corde
spernere
perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque
volat;
atque is mores hominum moros et morosos efficit:
minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet;
quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
[ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.]
insanum [et]
malumst in hospitium devorti ad Cupidinem.
sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere
expetas.
si istuc, ut conare, facis indicium tuom incendes genus;
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom,
atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati --
ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
LESB. Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico
petas.
sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.
meam [vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
numquam erit alienis
gravis qui suis se concinnat levem.
sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.
LYS. Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
LESB. Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem
leves,
sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
me germanam meam sororem in concubinatum tibi,
si sine dote <dem>, dedisse magis quam in matrimonium.
quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
LYS. Quid? te dictatorem censes fore, si aps te agrum
acceperim?
LESB. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
LYS. Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet,
sentio:
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam
colas,
effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
STAS. Non enim possum quin exclamem euge. euge,
Lysiteles, palin.
facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.
etiam ob stultitiam tuam te curis multabo mina.
LESB. Quid tibi interpellatio aut in consilium huc
accessio est?
STAS. Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. LESB.
I hac mecum domum,
Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.
LYS. Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust,
eloquar:
si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
sine dote, neque tu hinc abiturus, quod meum erit id erit tuom;
sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,
ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.--
STAS. Abiit [hercle] ille quidem. ecquid audis,
Lysiteles? ego te volo.
hic quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc
agam,
nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.
video caculam militarem me futurum haud longius:
ad aliquem regem in saginam erus sese coniciet meus;
credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore
et capturum spolia ibi illum qui [meo] ero adversus venerit.
egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas
sumpsero,
cassidem in caput, dormibo placide in tabernaculo.
ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.--