Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Trinummus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS QUARTUS

 

Scaena prima. Charmides

 

CHARM. Salsipotenti et mulsipotenti Iovis fratri et Nerei Neptuno
laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo et fluctibus salsis,
quos penes mei <fuit saepe> potestas, bonis meis quid foret et meae vitae,
quom suis med ex locis in patriam suavissumam reducem faciunt.
atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;
nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant,
spurcificum, immanem, intolerandum, vesanum: contra opera expertus,
nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut volui, usus sum in alto.
atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam, et nobilest apud homines,
pauperibus te parcere solitum, dites damnare atque domare.
abi, laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines; hoc dis dignumst.
[semper mendicis modesti sint.]
fidus fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto
distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede
bonaque omnia <mea> item una mecum passim caeruleos per campos:
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti,
imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum,
ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo
quibus aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.
sed quis hic est, qui in plateam ingreditur
cum novo ornatu specieque simul?
pol quamquam domi cupio, opperiar,
quam hic rem agat animum advortam.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License