Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
SYC.
Huic ego die nomen Trinummo faciam: nam ego operam meam
tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
CHARM. Pol hic quidem fungino generest: capite se totum
tegit.
Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
SYC. Ille qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
CHARM. Quam magis specto, minus placet mi haec hominis
facies. mira sunt,
ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
loca contemplat,
circumspectat sese atque aedis noscitat.
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
magis
lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
SYC. Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
fores pultabo. CHARM. Ad nostras aedis hic quidem habet
rectam viam.
hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
SYC. Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his foribus
tutelam gerit?
CHARM. Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas
pultas? SYC. Heus senex,
census cum <sum>, iuratori recte rationem dedi.
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem:
Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
CHARM. Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et
amicum meum,
cui ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
SYC. Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi
habitent, pater.
CHARM. Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut
unde advenis?
SYC. Multa simul rogitas, nescio quid expediam
potissimum.
si unum quidquid singillatim et placide percontabere,
et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.
CHARM. Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora
mihi.
SYC. Magnum facinus incipissis petere. CHARM. Quid
ita? SYC. Quia, pater,
si ante lucem ire occipias a meo primo nomine,
concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
CHARM. Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu
praedicas.
SYC. Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
CHARM. Quid est tibi nomen, adulescens? SYC. Pax,
id est nomen mihi.
hoc cotidianumst. CHARM. Edepol nomen nugatorium,
quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax++periisse ilico.
hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? SYC.
Quid est?
CHARM. Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu
quaeritas?
SYC. Pater istius adulescentis dedit has duas mi
epistulas,
Lesbonici. is mi est amicus. CHARM. Teneo hunc
manifestarium.
me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.
SYC. Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. CHARM.
Dabo operam tibi.
SYC. Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,
et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
CHARM. Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra
nugari lubet.
[ubi ipse erat? SYC. Bene rem gerebat. CHARM. Ergo ubi? SYC. In Seleucia.
CHARM.] Ab ipson istas accepisti? SYC. E
manibus dedit mi ipse in manus.
CHARM. Qua
facie est homo? SYC. Sesquipede quiddamst quam tu longior.
CHARM. Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam
praesens longior.
novistin hominem? SYC. Ridicule rogitas, quicum una cibum
capere soleo. CHARM. Quid est ei nomen? SYC. Quod
edepol homini probo.
CHARM. Lubet audire. SYC. Illi edepol -- illi --
illi -- vae misero mihi.
CHARM. Quid est negoti? SYC. Devoravi nomen
imprudens modo.
CHARM. Non placet qui amicos intra dentes conclusos
habet.
SYC. Atque etiam modo vorsabatur mi in labris
primoribus.
CHARM. Temperi huic hodie anteveni. SYC. Teneor
manifesto miser.
CHARM. Iam recommentatus nomen? SYC. Deum hercle
me atque hominum pudet.
CHARM. Vide modo ut hominem noveris. SYC. Tam quam
me. fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
litteris
recomminiscar. <C> est principium nomini.
CHARM. Callias? SYC. Non est. CHARM.
Callippus? SYC. Non est. CHARM. Callidemides?
SYC. Non est. CHARM. Callinicus? SYC. Non
est. CHARM. Callimarchus? SYC. Nil agis.
neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
CHARM. At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen
patris
dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
SYC. Ad hoc exemplum est -- CHARM. An Chares? an
Charmides? SYC. Enim Charmides.
em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
CHARM. Te potius bene dicere aequomst homini
amico, quam male.
SYC. Satin
inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
CHARM. Ne male loquere apsenti amico. SYC.
Quid ergo ille ignavissumus
mihi latitabat? CHARM. Si appellasses, respondisset, nomine.
sed ipse ubi est? SYC. Pol illum reliqui ad Rhadamantem
in Cecropia insula.
CHARM. Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet
ubi sim, quaeritem?
sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?
quos locos adiisti? SYC. Nimium mirimodis mirabiles.
CHARM. Lubet audire, nisi molestumst. SYC. Quin
discupio dicere.
omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
CHARM.
Eho an etiam Arabiast in Ponto? SYC. Est: non illa ubi tus gignitur,
sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
CHARM. Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum
insipientior,
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic
nesciat;
nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
sed quid ais? quo inde isti porro? SYC. Si animum
advortes, eloquar.
ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
CHARM. Sub solio Iovis? SYC. Ita dico. CHARM.
E caelo? SYC. Atque <e> medio quidem.
CHARM. Eho an etiam in caelum escendisti? SYC.
Immo horiola advecti sumus,
usque aqua advorsa per amnem. CHARM. Eho an tu etiam vidisti
Iovem?
SYC. Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum
cibum.
deinde porro -- CHARM. Deinde porro nolo quicquam
praedices.
SYC. <Sed -- CHA. Abe>o hercle, si es
molestus. nam pudicum neminem,
Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
SYC. Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce
homines mihi,
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
CHARM. Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem
conspexeris,
illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas,
norisne hominem? SYC. Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem non novisse possim quicum aetatem exegerim.
an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem approbe?
CHARM. Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari
volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis
volo.
SYC. Vel trecentis. CHARM. Haben tu id aurum quod
accepisti a Charmide?
SYC. Atque etiam Philippum, numeratum illius in mensa
manu,
mille nummum. CHARM. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
SYC. Mirum quin ab avo eius aut proavo acciperem, qui
sunt mortui.
CHARM. Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. SYC.
Quod ego aurum dem tibi?
CHARM. Quod a me te accepisse fassus. SYC. Aps te
accepisse? CHARM. Ita loquor.
SYC. Quis tu homo es? CHARM. Qui mille nummum tibi
dedi ego sum Charmides.
SYC. Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris,
auro huic quidem.
abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
CHARM. Charmides ego sum. SYC. Nequiquam hercle
es, nam nihil auri fero.
nimis argute obrepsisti in eapse occasiuncula:
postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factus Charmides;
prius tu non eras, quam auri feci mentionem. nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
CHARM. Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? SYC.
Quid id ad
me attinet? dum ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea causa
qui lubet.
prius non is eras qui eras: nunc is factus qui tum non eras.
CHARM. Age si quid agis. SYC. Quid ego agam? CHARM.
Aurum redde. SYC. Dormitas, senex.
CHARM. Fassus Charmidem dedisse aurum tibi. SYC.
Scriptum quidem.
CHARM. Properas an non properas ire actutum ab his
regionibus,
dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
SYC. Quam ob rem? CHARM. Quia illum quem ementitus
es, ego sum ipsus Charmides,
quem tibi epistulas dedisse aiebas. SYC. Eho, quaeso, an tu is es?
CHARM. Is enim vero sum. SYC. Ain tu tandem? is ipsusne es? CHARM. Aio. SYC. Ipsus es?
CHARM. Ipsus, inquam, Charmides sum. SYC. Ergo
ipsusne es? CHARM. Ipsissimus.
abin hinc ab oculis? SYC. Enim vero serio, quoniam
advenis --
vapulabis meo arbitratu et novorum aedilium.
CHARM. At etiam maledicis? SYC. Immo, salvos
quandoquidem advenis --
di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
ibo, ad illum renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.--
CHARM. Postquam illic hinc abiit, post loquendi libere
videtur tempus venisse atque occasio.
iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,
quid illi negoti fuerit ante aedis meas.
nam epistula illa mihi concenturiat metum
in corde et illud mille nummum quam rem agat.
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
lubet observare quid agat: huc concessero.