Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Trinummus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena tertia. Stasimus-Charmides

 

STAS. Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
recipe te et recurre petere <re> recenti. CHARM. Huic, quisquis est,
gurguliost exercitor: is hunc hominem cursuram docet.
STAS. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
quorum eorum unus surrupuit currenti cursori solum.
CHARM. Ita me di ament, graphicum furem. STAS. Quid ego quod periit petam?
nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper.
quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
recipe te ad erum. CHARM. Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
STAS. Utinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae
potius <in> maiore honore hic essent quam mores mali.
CHARM. Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
STAS. Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
petere honorem pro flagitio more fit. CHARM. Morem improbum.
STAS. Strenuiores praeterire more fit. CHARM. Nequam quidem.
STAS. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
CHARM. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
STAS. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
CHARM. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
STAS. Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
CHARM. Meus est hic quidem Stasimus servos. STAS. Nam ego talentum mutuom
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
eo domum. CHARM. Heus tu, asta ilico. audi. STAS. Heus tu, non sto. CHARM. Te volo.
STAS. Quid si ego me te velle nolo? CHARM. Aha nimium, Stasime, saeviter.
STAS. Emere meliust cui imperes. CHARM. Pol ego emi atque argentum dedi;
sed si non dicto audiens est, quid ago? STAS. Da magnum malum.
CHARM. Bene mones, ita facere certumst. STAS. Nisi quidem es obnoxius.
CHARM. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
STAS. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
CHARM. Quia boni malique in ea re pars tibi est. STAS. Partem alteram
tibi permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito.
CHARM. Si eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
STAS. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
CHARM. Ipsus homo optumus. STAS. Mare terra caelum, di vestram fidem,
satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
certe is est, is est profecto. o mi ere exoptatissime,
salve. CHARM. Salve, Stasime. STAS. Salvom te -- CHARM. Scio et credo tibi.
sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
quos reliqui hic filium atque filiam? STAS. Vivont, valent.
CHARM. Nempe uterque? STAS. Uterque. CHARM. Di me salvom et servatum volunt.
cetera intus otiose percontabor quae volo.
eamus intro, sequere. STAS. Quo tu te agis? CHARM. Quonam nisi domum?
STAS. Hicine nos habitare censes? CHARM. Ubinam ego alibi censeam?
STAS. Iam -- CHARM. Quid iam? STAS. Non sunt nostrae aedis istae. CHARM. Quid ego ex te audio?
STAS. Vendidit tuos natus aedis. CHARM. Perii. STAS. Praesentariis
argenti minis numeratis -- CHARM. Quot? STAS. Quadraginta. CHARM. Occidi.
quis eas emit? STAS. Callicles, cui tuam rem commendaveras;
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
CHARM. Ubi nunc filius meus habitat? STAS. Hic in hoc posticulo.
CHARM. Male disperii. STAS. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
CHARM. Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma
vectus, capitali periclo per praedones plurimos
me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,
propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.
adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. STAS. Visne aquam
tibi petam? CHARM. Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License