Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Trinummus IntraText CT - Text |
CALL. Quid
hoc hic clamoris audio ante aedis meas?
CHARM. O Callicles, o Callicles, o Callicles,
qualine amico mea commendavi bona?
CALL. Probo et fideli et fido et cum magna fide.
et salve et salvom te advenisse gaudeo.
CHARM. Credo, omnia istaec si ita sunt ut praedicas.
sed quis iste est tuos ornatus? CALL. Ego dicam tibi.
thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae
tuae quae daretur. sed intus narrabo tibi
et hoc et alia. sequere. CHARM. Stasime. STAS.
Hem. CHARM. Strenue
curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
videbis iam illic navem qua advecti sumus.
iubeto Sangarionem quae imperaverim
curare ut efferantur, et tu ito simul.
solutumst portitori iam portorium:
nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
STAS.
Illic sum atque hic sum. CALL. Sequere tu hac me intro.CHARM.
Sequor.
STAS. Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
neque demutavit animum de firma fide,
quamquam labores multos
sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
ob rem laborem eum ego cepisse censeo.--