Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
PYTH. Tace
nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
<cape atque abi intro ad nos.> ANTHR. Licet. -- PYTH.
Tu, Congrio,
<quem illic reliquit agnum,> eum sume atque abi
*** intro illuc, et vos illum sequimini.
vos ceteri ite huc ad nos. CONG. Hercle iniuria
dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
PYTH. At
nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
huc intro abi ad nos. CONG. O Pythodice subdole,
hucine detrusti me ad senem parcissimum?
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
quam quicquam detur. PYTH. Stultus et sine
gratia es.
tibi recte facere, quando quod facias perit.
CONG. Qui vero? PYTH. Rogitas? iam principio in
aedibus
turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,
domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est,
supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam -- quod te scio
facile abstinere posse, si nihil obviam est--
dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. CONG.
Sequor.