Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Truculentus IntraText CT - Text |
CYAM.
Ite ite hac simul, mulieri damnigeruli,
foras egerones, bonorum exagogae.
satin, si quis
amat, nequit quin nihili sit atque improbis se artibus expoliat?
nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me,
domist qui facit improba facta amator,
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
<ne> apud nos <non> mundissimum sit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur exo.
quandoquidem ipsus perditum se it, secreto hercle equidem eum
adiutabo,
neque mea quidem opera umquam hilo minus propere quam pote
peribit.
nam iam de hoc obsonio de mina deminui una modo
quinque nummos: mihi detraxi partem Herculaneam.
nam hoc adsimile est quasi de fluvio qui aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen omnis ea aqua abeat in mare;
nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
haec cum video fieri, suffuror suppilo,
de praeda praedam capio.
meretricem ego item esse reor, mare ut est:
quod des devorat nec datis umquam abundat.
hoc saltem: <rem> servat nec ulli ubi sit apparet:
des quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
velut haec meretrix meum erum miserum sua blanditia
<paene> intulit in pauperiem:
privabit bonis, luce, honore atque amicis.
attat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui.
pallida est, ut peperit puerum. adloquar quasi nesciam.
iubeo vos salvere. PHRON. Noster Cyame, quid agis? ut
vales?
CYAM. Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui
valeat fero.
erus meus, ocellus tuos, ad te ferre me haec iussit tibi
dona quae vides illos ferre, et has quinque argenti minas.
PHRON. Pol haud perit quod illum tantum amo.
CYAM. Iussit orare, ut haec grata haberes tibi.
PHRON. Grata acceptaque ecastor habeo. iube <vasa>
auferri intro, i Cyame.
AST. Ecquid auditis, haec quae iam <Cyamo> imperat?
CYAM. Vasa nolo auferant: desiccari iube.
AST. Impudens mecastor, Cyame, es. CYAM. Egone? AST.
Tu. CYAM. Bona fide?
tune ais me impudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
PHRON. Dic, amabo te, ubi est Diniarchus? CYAM.
Domi.
PHRON. Dic ob haec dona, quae ad me <hodie>
miserit,
me illum amare plurimum omnium hominum merito,
meque honorem illi habere omnium maxumum,
atque ut huc veniat <ad me> obsecrare. CYAM.
Ilicet.
sed quisnam illic homost, qui ipsus se comest, tristis, oculis
malis?
animo hercle homost suo miser,
quisquis est. PHRON. Dignust mecastor. nequam est. non
nosti, obsecro,
militem, hic apud me <qui> erat? huius pater pueri illic
est.
usque abegi, aspuli, iussi abiret; tamen
mansit: auscultat, observat quam rem agam. CYAM. Novi
hominem nihili.
illicinest? PHRON. Illic est. CYAM. Me intuetur
gemens;
traxit ex intimo ventre suspiritum.
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
STRAT. Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex
pectore iam promam.
loquere: unde es? cuius es? cur ausus mi inclementer dicere?
CYAM. Lubitumst.
STRAT. Istucine mihi respondes? CYAM. Hoc. non ego
te flocci facio.
STRAT. Quid tu? cur ausa es alium te dicere amare
hominem? PHRON. Lubitumst.
STRAT. Ain tandem? istuc primum experiar. tun tantilli
doni causa,
holerum atque escarum et poscarum,
moechum malacum, cincinnatum,
umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci? CYAM.
Quae haec res?
meone [ero tu], improbe tu, male dicere <ero> audes, fons
viti et peiuri?
STRAT.
Verbum unum adde istoc: iam hercle ego te hic hac offatim conficiam.
CYAM. Tange modo, iam ego <te> hic agnum faciam et
medium distruncabo.
si tu in legione bellator clues, at ego in culina clueo.
PHRON. Si aequom facias, adventores meos <non>
incuses, quorum
mihi dona accepta et grata habeo, tuaque ingrata, quae abs te
accepi.
STRAT.
Tum pol ego et donis privatus sum et perii. PHRON. Plane istuc est.
CYAM. Quid nunc ergo hic odiosus, confessus omnino reus?
STRAT. Perii hercle hodie, nisi hunc a te abigo. CYAM.
Accede huc modo, adi huc modo.
STRAT. Etiam, scelus viri, minitare? quem ego [offatim
iam] iam iam concipilabo.
quid tibi huc ventio est? quid tibi hanc aditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.
CYAM. Quid, manu vicerim? STRAT. Fac quod iussi,
mane.
iam ego te hic offatim conficiam, <sic> occidi te optumum
est.
CYAM. Captiost: istam machaeram longiorem habes quam haec
est.
sed verum <me> sine dum petere: siquidem belligerandum est
tecum,
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet? --