Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Truculentus IntraText CT - Text |
AST. Lepide efficiam meum ego officium: vide intus
modo ut tu tuom item efficias.
ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
ego hic interim restitans praesidebo,
istic dum sic faciat domum ad te exagogam;
nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio,
intro mittam: tu perge, ut lubet, ludo in istoc.
DIN. Quis
istest, Astaphium, indica, qui perit? AST. Amabo, hicin tu eras?
DIN. Molestusne sum? AST. Nunc magis quam fuisti,
nam si quid nobis usust nobis molestus
sed obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo.
DIN.
Nam
quid est? num mea refert? AST. Non mussito.
intus bolos quos dat! DIN. Quid? amator novos quispiam?
AST. Integrum et plenum adortast thensaurum. DIN.
Quis est?
AST. Eloquar, sed tu taceto. nostin tu hunc Strabacem? DIN.
Quidni?
AST. Solus summam <nunc> habet hic apud nos, nunc
is est fundus nobis.
animo bono male <rem> gerit. DIN. Perit hercle, ego
idem ***
bona perdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
AST. Stultus es, qui facta infecta facere verbis
postules.
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
DIN. Non ego nunc intro ad vos mittar? AST. Quidum
quam miles magis?
DIN. Quia enim plus dedi. AST. Plus enim es intro
missus, quom dabas:
sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier.
litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
DIN. Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
AST. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt [interim] illa itidem commentari. DIN. Quid? AST.
Rem accipere identidem.
DIN. Dedi equidem hodie: <iussi> ei quinque argenti
deferri minas,
praeterea una mina obsonatum. AST. Idem istuc delatum
scio.
de eo nunc bene sunt tua virtute. DIN. Ei, meane [ut]
inimici mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id patiar mavelim.
AST. Stultus quid est aperire. DIN. Quid iam? AST.
Quia pol mavelim
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
DIN. Non <mei> licet obsoni me participem
fieri?
AST. Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nam item ut Acherunti hic <apud nos> ratio accepti
scribitur:
intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
bene vale. DIN. Resiste. AST. Omitte. DIN.
A, mitte intro. AST. Ad te quidem.
DIN. Immo istoc ad vos <volo> ire. AST. Non
potest, nimium petis.
DIN. Experiri
[sine] -- AST. Immo opperire. vis est experirier.
DIN. Dic me adesse. AST. Abi, occupatast. res
itast, ne frustra sis.
DIN. Redin an non redis? AST. Vocat me quae in me
potest plus quam potes.
DIN. Uno verbo -- AST. Eloquere. DIN.
Mittin me intro? AST. Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque <ea> mendacia.--
DIN. Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar
fieri?
iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
iam hercle apud novos omnis magistratus faxo erit nomen tuom,
post id ego te manum iniciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. ego edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me <prohibet,> perdidi omne quod fuit: fio impudens,
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
sed quid hoc est? pro di immortales, Calliclem video senem,
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.