Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Truculentus IntraText CT - Text |
PHRON. Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in
vino ad rem suam;
si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.
nam mihi
dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male.
ea dixit, eum
Diniarchi puerum inventum filium.
ubi id audivi, quam <ego propere potui egressa huc sum
foras.
DIN.
Lubet adire> quam penes est mea omnis res et liberi.
PHRON. Video eccum qui suis tutorem med optavit
liberis.
DIN. Mulier, ad <te> sum profectus. PHRON.
Quid agitur, voluptas mea?
DIN. Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re
ago.
PHRON. Scio mecastor quid velis et quid postules et quid
petas:
me videre vis, [et me] te a me ire postulas, puerum petis.
DIN. Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem
ipsam attigit.
PHRON. Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa
tua
et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom
et <me> quasi pro derelicta: scio, abiturus. sed tamen
cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia,
aetatem qui non cubili <uni> umquam committit suam,
quin, si unum obsideatur, aliud <iam> perfugium elegerit.
DIN. Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum
loquar.
nunc puerum redde. PHRON. Immo amabo ut hos dies aliquos
sinas
eum esse apud me. DIN. Minime. PHRON. Amabo. DIN.
Quid opus <est>?
PHRON. In rem meam <est>. triduom hoc saltem, dum
aliquo miles circumducitur,
sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;
si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam
efflaverit.
DIN. Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;
nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.
PHRON.
Multum amo te ob istam rem mecastor. ubi domi metues malum,
fugito huc ad me: saltem amicus mi esto manubinarius.
DIN. Bene vale, Phronesium. PHRON. <An non
et>iam tuom oculum vocas?
DIN. Id quoque interim futatim nomen commemorabitur.
numquid vis? PHRON. Fac valeas. DIN. Operae
ubi mi erit, ad te venero.--
PHRON. Ille
quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.
verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem <sunt>
opes.
propter hunc spes etiamst hodie tantum iri militem;
quem ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde
aufero.
quae cum multum abstulimus, hau multum <eius> apparet quod
datum est:
ita sunt gloriae meretricum. AST. Aha tace. PHRON.
Quid est, obsecro?
AST. <Pater> adest pueri. PHRON. Sine eumpse
adire huc. sine, si is est modo.
AST. <Ipsus est>. PHRON. Sine eumpse adire,
ut cupit, ad me. AST. Rectam tenet.
PHRON. Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum
fallaciis.