Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Truculentus IntraText CT - Text |
STRAT. Ego
minam auri fero supplicium damnis ad amicam meam:
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec
mihi.
quid hic vos agitis? PHRON. Ne me appella <quaeso>.
STRAT. <Aha> nimium saeviter.
PHRON. Potine ut mihi molestus ne sis? STRAT. Ecquid, Astaphium, litiumst?
AST. Merito ecastor tibi succenset. PHRON. Egon,
atque isti etiam parum
male volo. STRAT. Ego, mea voluptas, si quid peccavi
prius,
supplicium ad te hanc minam fero auri. si minus credis, respice.
PHRON. Manus vetat prius quam penes sese habeat quicquam
credere.
puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae
puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus,
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,
oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim possunt militares pueri etavio exducier.
STRAT. Respice ergo, accipe hoc, qui istuc efficias opus.
PHRON. Cedo, quamquam parum est. STRAT. Addam
etiam unam minam istuc
post. PHRON. Parumst STRAT. Tuo arbitratu quod
iubebis dabitur. da nunc savium.
PHRON.
Mitte me, inquam, odiosus. STRAT. Nil fit, non amor, teritur dies.
plus decem pondo moris pauxillisper perdidi.
PHRON. Accipe hoc atque auferto intro. STRAB. Ubi
mea amicast gentium?
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ,
ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
sed eccam video. heus amica, quid agis? [mille]. STRAT.
Quis illic <est> homo?
PHRON. Quem ego ecastor mage amo quam te. *** STRAT.
Quam me? quo modo?
PHRON. Hoc modo, ut molestus ne sis. STRAT. Iamne
abis, postquam aurum habes?
PHRON. Condidi intro quod dedisti. STRAB.
Ades, amica, te adloquor.
PHRON.
At ego ad te ibam, mea delicia. STRAB. Hercle vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
PHRON.
Vin te amplectar, savium dem? STRAB. Quidvis face <qui> gaudeam.
STRAT. Meosne ante oculos ego illam patiar alios
amplexarier?
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea manu vi in machaera et hunc vis mori.
PHRON. Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes, <hunc> ne amem,
Stratophanes.
STRAT. Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem
isti modi?
PHRON. Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit
histrio:
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
STRAT. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam
squalidum?
PHRON. Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus
<et> bellust mihi.
STRAT. Dedin ego aurum -- PHRON. Mihi?
dedisti filio cibaria.
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
STRAB. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi
viaticum.
STRAT. Quid isti debes? PHRON. Tria. STRAT.
Quae tria nam? PHRON. Unguenta, noctem, savium.
STRAT. Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi
<istunc> amas,
dan tu mihi de tuis deliciis sum quicquid pauxillulum?
PHRON. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri
capas dicit avavi consultam istuc mihi homo
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
STRAB. Volgo
ad se omnis intromittit. STRAT. Abstine istac tu manum.
STRAB. Iam hercle cum magno <malo> tu vapula vir
strenuos.
STRAT.
Dedi ego huic aurum. STRAB. At ego argentum. STRAT. eat apale
puram.
STRAB. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet
dabo.
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
PHRON. Lepidus ecastor mortalis, mi Strabax, perge
obsecro.
AST.
Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.
STRAT. Age prior prompta aliquid. STRAB. Immo tu
prior perde et peri.
STRAT. Em tibi talentum argenti. Philippices est, tene
tibi.
PHRON. Tanto melior, noster esto -- sed de vostro vivito.
STRAT. Ubi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid
times?
STRAB. Tu peregrinus, hic <ego> habito: non
cum zona ego ambulo:
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
quid dedi! ut discinxi hominem. STRAB. Immo ego vero, qui
dedi.
PHRON. I intro, amabo, i, tu eris mecum; <tum> tu
eris mecum quidem.
STRAT. Quid tu? quid ais? cum hocin <eris>? ego
<ero> posterior, qui dedi?
PHRON. Tu dedisti iam, <hic> daturust: ictuc habeo,
hoc expeto.
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
STRAT. Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod
datur.
STRAB. Meum
quidem te lectum certe occupare non sinam.
PHRON. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram:
romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.