Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Vidularia IntraText CT - Text |
***
est
quo *** censeo ***
NIC. Quid ais? licetne? DIN. Maxume, siquid est
opus.
sed quid est negoti? NIC. Te ego audivi dicere,
operarium te velle rus conducere.
DIN. Recte audivisti. NIC. Quid vis operis fieri?
DIN. Quid tu istuc curas? an mihi tutor additus?
NIC.
Dare possum, opinor, satis bonum operarium.
DIN.
Est tibi in mercede servus quem des quispiam?
NIC.
Inopia servum ***
DIN. Quid? tu locas te? non,
ut opinor, serio,
nam equidem te mercennarium haud esse arbitror.
NIC. Non sum, siquidem tu non vis mercedem dare,
verum, si pretium das, duces tecum simul.
DIN. Laboriosa, adulescens, vita est rustica.
NIC. Urbana egestas edepol aliquanto magis.
DIN. Talis iactandis tuae sunt consuetae manus.
NIC. At qualis exercendas nunc intellego.
DIN. Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst.
NIC. Sol est ad eam rem pictor: atrum fecerit.
DIN. Heus tu, a meis illic estur satis durus cibus.
NIC. Misero male esse <fuerit> consentaneum.
quod abs te... quaesso ut mihi impertias.
si tibi pudico <homine> est opus et non malo,
qui fidei plenior sit quam servi tui
cibique minimi maxumaque industria,
minime mendace, em me licet conducere.
DIN. Non edepol equidem credo, mercennarium
te esse. <NIC. An> non credis? non ...: conduci
arbitror
*** dicat simul
*** operarium
iam *** unde conducam mihi
multum laboret, paullum mereat, paullum edit
NIC. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum,
nec mihi nisi unum prandium quicquam duis,
praeter mercedem. DIN. Quid merendam? NIC. Ne
duis,
neque cenam. DIN. Non cenabis? NIC. Immo ibo domum.
DIN. Ubi habitas? NIC. Hic apud piscatorem
Gorginem.
DIN. Vicinus igitur es mihi, ut tu praedicas. ***