Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
OL.
Non mihi licere meam rem me solum ut volo,
loqui atque cogitare, sine ted arbitro?
quid tu, malum, me sequere? CHA. Quia certum est mihi,
quasi umbra, quoquo tu ibis te semper sequi;
quin edepol etiam si in crucem vis pergere,
sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,
possisne necne clam me sutelis tuis
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
OL. Quid tibi negotist mecum? CHA. Quid ais,
impudens?
Quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?
OL. Lubet. CHA. Quin ruri es in praefectura tua?
quin potius quod legatum est tibi negotium,
id curas atque urbanis rebus te apstines?
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.
OL. Chaline, non sum oblitus officium meum:
praefeci ruri recte qui curet tamen.
ego huc quod veni in urbem si impetravero,
uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,
bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
ruri incubabo usque in praefectura mea.
CHA.
Tun illam ducas? hercle me suspendio
quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
OL. Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
CHA. Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
OL. Scies hoc ita esse. CHA. Vae tibi. OL. Quot
te modis,
si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.
CHA. Quid tu mihi facies? OL. Egone quid faciam
tibi?
primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;
postilla, ut semper, improbus nilique eris:
post id locorum quando ad villam veneris,
dabitur tibi amphora una et una semita,
fons unus, unum ahenum et octo dolia:
quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,
ut postilena possit ex te fieri.
post autem ervi nisi tu acervom ederis
aut quasi lumbricus terram, quod te postules
gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
post id, quom lassus fueris et famelicus,
noctu ut condigne te cubes curabitur.
CHA. Quid facies? OL. Concludere in fenestram
firmiter,
unde auscultare possis quom ego illam ausculer.
quom mihi illa dicet: 'mi animule, mi Olympio,
mea vita, mea mellilla, mea festivitas,
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
sine amabo, ted amari, meus festus dies,
meus pullus passer, mea columba, mi lepus',
quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
quasi mus, in medio pariete versabere.
nunc ne tu te mihi respondere postules,
abeo intro. taedet tui sermonis.-- CHA. Te sequor.
Hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro.