Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Myrrhina-Cleostrata

 

MY. Sequimini, comites, in proxumum me huc. heus vos,
ecquis haec quae loquor audit?
ego hic ero, vir si aut quispiam quaeret.
nam ubi domi sola sum, sopor manus calvitur.
iussin colum ferri mihi?
CLE. Myrrhina, salve.
MY. Salve mecastor: sed quid tus tristis, amabo?
CLE. Ita solent omnes quae sunt male nuptae:
domi et foris aegre quod siet, satis semper est.
nam ego ibam ad te. MY. Et pol ego istuc ad te.
sed quid est quod tuo nunc animo aegrest?
nam quod tibi est aegre, idem mi est dividiae.
CLE. Credo ecastor, nam vicinam neminem amo merito magis quam te
nec qua in plura sint mihi quae ego velim.
MY. Amo te, atque istuc expeto scire quid sit.
CLE. Pessumis me modis despicatur domi.
MY. Hem, Quid est? dic idem (nam pol hau satis meo
corde accepi querellas tuas) opsecro.
CLE. Vir me habet pessumis despicatam modis
nec mihi ius meum optinendi optio est.
MY. Mira sunt, vera si praedicas, nam viri
ius suom ad mulieres optinere haud queunt.
CLE. Quin mihi ancillulam ingratiis postulat,
quae mea est, quae meo educta sumptu siet,
vilico se suo dare:
sed ipsus eam amat.
MY. Obsecro, tace. CLE. Nam hic nunc licet dicere: nos sumus. MY. Ita est. unde ea tibi est?
nam peculi probam nil habere addecet
clam virum, et quae habet, partum ei haud commode est,
quin viro aut subtrahat aut stupro invenerit.
hoc viri censeo esse omne, quidquid tuom est.
CLE. Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
MY. Tace sis, stulta, et mi ausculta. noli sis tu illi advorsari:
sine amet, sine quod lubet id faciat, Quando tibi nil domi delicuom est.
CLE. Satin sanas es? nam tu quidem advorsus tuam istaec rem loquere. MY. Insipiens,
Semper tu huic verbo vitato abs tuo viro. CLE. Cui verbo? MY. Ei foras, mulier.
CLE. St, tace. MY. Quid est? CLE. Em. MY. Quis est quem vides? CLE. Vir

eccum it; intro abi, adpropera age amabo. MY. Impetras, abeo.
CLE. Mox magis cum otium mi et tibi erit, igitur
tecum loquar. nunc vale. MY. Valeas.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License