Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
LY.
Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,
nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis
hodie
habeat; cocos equidem nimis demiror, qui utuntur condimentis,
eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.
nam ubi amor condimentum inerit, cuivis placituram credo;
neque salsum neque suave esse potest quicquam, ubi amor non
admiscetur:
fel quod amarumst, id mel faciet, hominem ex tristi lepidum et
lenem.
hanc ego de me coniecturam domi facio magis quam ex auditis;
qui quom amo Casinam, magis niteo, munditiis munditiam antideo.
myropolas omnes sollicito, ubicumque est lepidum unguentum,
unguor,
ut illi placeam; et placeo, ut videor. sed uxor me excruciat,
quia vivit.
tristem astare aspicio.
blande haec mihi mala res appellanda est.
uxor
mea meaque amoenitas, quid tu agis? CLE. Abi atque abstine manum.
LY. Heia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo
Iovi.
quo nunc abis? CLE. Mitte me. LY. Mane. CLE.
Non maneo. LY. At pol ego te sequar.
CLE. Obsecro, sanun es? LY. Sanus. quom ted amo.
CLE. Nolo ames.
LY. Non potes impetrare. CLE. Enecas.
LY. Vera dicas
velim. CLE. Credo ego istuc tibi.
LY. Respice, o mi lepos. CLE Nempe ita ut tu mihi
es.
unde hic, amabo, unguenta olent? LY. Oh perii, Manufesto
miser
teneor. cesso caput pallio detergere?
ut
te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
CLE. Eho tu nihili,
cana culex, vix teneor, quin quae decent te dicam.
senecta
aetate unguentatus per vias, ignave, incedis?
LY. Pol ego amico
dedi cuidam operam, dum emit unguenta. CLE. Vt cito commentust.
ecquid te pudet? LY. Omnia quae tu vis. CLE. Vbi
in lustra iacuisti?
LY. Egone in
lustra? CLE. Scio plus quam tu me
arbitrare. LY. Quid id est? quid scis?
CLE.
Te sene omnium senem neminem esse ignaviorem.
unde is, nihili? ubi fuisti? ubi lustratu's? ubi bibisti?
mades
mecastor: vide, palliolum ut rugat. LY. Di me et te infelicent,
si ego in os meum hodie vini guttam indidi. CLE. Immo
age, ut lubet,
bibe, es, disperde rem. LY. Ohe, iam satis, uxor,
Comprime te? nimium tinnis.
relinque
aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
sed quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit
fieri, id facias, quam adversere contra? CLE. Qua de re? LY.
Rogas?
super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
vestimentis, ubique educat pueros quos pariat potius
quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
CLE. Mirum ecastor, te senecta aetate officium tuom
non meminisse. LY. Quid iam? CLE. Quia, si facias
recte aut commode,
me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
LY. Qui, malum, homini scutigerulo dare lubet? CLE.
Quia enim filio
nos oportet opitulari unico. LY. At quamquam unicust,
nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
CLE. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. LY. subolet, sentio.
Egone? CLE. Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide
cupis?
LY. Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
CLE. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
ut eam illi permittat? LY. Quid si ego autem ab armigero
impetro,
ut eam illi permittat? atque hoc credo impetrassere.
CLE.
Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
Tu eum orato, ego autem orabo vilicum. LY. Sane volo.
CLE. Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit
blandior.--
LY. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat
dicere.
ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
mi advorsatur. subolet hoc iam uxori, quod ego machinor:
propter eam rem magis armigero dat operam de industria.