Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
CLE.
Face, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
CHA. Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
CLE. Credo ecastor velle. CHA. At pol ego hau
credo, sed certo scio.
LY. Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc
habeo domi.
quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
sequere. quid vos agitis? CHA. Adsunt quae imperavisti
omnia:
uxor, sortes, situla atque egomet. OL. Te uno adest plus
quam ego volo.
CHA. Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc
sum tibi,
fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.
CLE. Tace, Chaline. OL. Comprime istum. CHA.
Immo istunc, qui didicit dare.
LY. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum
advortite.
atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,
Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.
CLE. Tibi daretur illa? LY. Mihi enim -- ah, non
id volui dicere:
dum mihi volui, huic dixi atque adeo mihi dum cupio -- perperam
iam dudum hercle fabulor. CLE. Pol tu quidem, atque etiam
facis.
LY. Huic -- immo hercle mlhi -- vah, tandem redii vix
veram in viam.
CLE. Per pol saepe
peccas. LY. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
sed
te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus. CLE. Quid est?
LY. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro
vilico
gratiam facias. CLE. At pol ego neque facio neque censeo.
LY. Tum igitur ego sortis utrimque iam CLE. Quis
votat?
LY. Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.
postremo, illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.
vide quid scriptum est. OL. Vnum. CHA. Iniquom
est, quia isti prius quam mihi dedit.
LY. Accipe hanc sis. CHA. Cedo. mane, unum venit
in mentem modo:
vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua. LY.
Verbero,
men te censes esse? CLE. Nulla est: habe quietum animum
modo.
CHA. Quod bonum atque fortunatum sit mihi -- OL.
Magnum malum.
tibi quidem edepol credo eveniet, novi pietatem tuam.
sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
CHA. Quid tu id curas? OL. Quia enim metuo, ne in
aqua summa natet.
LY.
Auge cave. conicite sortis nunciam ambo huc. eccere:
uxor, aequa. OL. Noli uxori credere. LY. Habe animum bonum.
OL. Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit. LY. Tace.
OL. Taceo: deos quaeso -- CHA. Vt quidem tu hodie canem
et furcam feras.
OL. Mihi ut sortito eveniat, -- CHA. Vt quidem
hercle pedibus pendeas.
OL. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
CHA. Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
OL. Periisti. LY. Animum advortite ambo. OL.
Taceo. LY. Nunc tu, Cleostrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
tibi permitto: tute sorti. OL. Perdis me. CHA.
Lucrum facit.
CLE. Bene facis. CHA.
Deos quaeso -- ut tua sors ex sitella effugerit.
OL.
Ain tu? quia tute es fugitivos, omnis te imitari cupis?
utinam tua quidem, sicut Herculeis praedicant
quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
CHA. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
LY. Hoc age sis, Olympio. OL. Si hic litteratus me
sinat.
LY. Quod bonum atque fortunatum mihi sit. OL. Ita
vero, et mihi.
CHA. Non. OL. Immo hercle. CHA. Immo
mihi hercle CLE. Hic vincet, tu vives miser.
LY. Percide os tu illi hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.
OL. Compressan palma
an porrecta ferio? LY. Age ut vis. OL. Em tibi.
CLE. Quid tibi istunc tactio est. OL. Quia
Iuppiter iussit meus.
CLE. Feri malam, ut
ille, rursum. OL. Perii, pugnis caedor, Iuppiter.
LY.
Quid tibi tactio hunc fuit? CHA. Quia iussit haec Iuno mea.
LY. Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium
exhibet.
CLE. Tam huic loqui licere oportet quam isti. OL.
Cur omen mihi
Vituperat? LY. Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
CHA. Temperi, postquam oppugnatum est os. LY. Age,
uxor, nunciam
sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio.
[OL.]perii, cor lienosum, opinor, habeo, iam dudum salit,
de
labore pectus tundit. CLE. Teneo sortem. LY. Ecfer foras.
CHA. Iamne
mortuo's? OL. Ostende. mea est. CHA. Mala crux east quidem.
CLE. Victus es, Chaline. LY. Cum nos di iuvere,
Olympio,
gaudeo. OL. Pietate factum est mea atque maiorum meum.
LY. Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. CLE.
Faciam ut iubes.
LY. Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? CLE.
Scio.
LY. Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac
accures. CLE. Licet.--
LY. Eamus nos quoque intro, hortemur, ut properent. OL.
Numquid moror?--
Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.--