Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Alcesimus-Cleostrata

 

CLE. Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,
ut properarem arcessere hanc ad me vicinam meam,
liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis
liberi loci potestas sit, vetulis verbecibus.
sed eccum egreditur, senati columen, praesidium popli,
meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
non ecastor ullis emptu est, modio qui venit salis.
AL. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata. CLE. Et tu, Alcesime.
ubi tua uxor? AL. Intus illa te, si se arcessas, manet;
nam tuos vir me oravit, ut eam isto ad te adiutum mitterem.
vin vocem? CLE. Sine eam nolo si occupata est. AL. Otium est.
CLE. Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
AL. Non ornatis istic apud vos nuptias? CLE. Orno et paro.
AL. Non ergo opus est adiutrice? CLE. Satis domist. ubi nuptiae
Fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.--
AL. Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,
propter operam illius irqui improbi, edentuli,
qui hoc mihi contraxit; operam uxoris polliceor foras,
quasi catillatum. flagitium hominis, qui dixit mihi
suam uxorem hanc arcessituram esse; ea se eam negat morarier.
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto,
si quid eius esset, esset mecum postulatio.
ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.--
CLE. Iam hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
nunc ego illum nihili decrepitum meum virum veniat velim,
ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License