Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
LY.
Stultitia magna est, mea quidem sententia,
hominem amatorem ullum ad forum procedere,
in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
sicut ego feci stultus: contrivi diem,
dum asto advocatus cuidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
nam meo quidem animo qui advocatos advocet,
rogitare oportet prius et contarier,
adsitne ei animus necne adsit, quem advocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
CLE. Audivi ecastor cum malo magno tuo.
LY. Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
CLE. Te ecastor praestolabar. LY. Iamne ornata
rest?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
quae te adiutaret? CLE. Arcessivi ut iusseras.
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescio quid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
LY.
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
CLE. Non matronarum officiumst, sed meretricium,
viris alienis, mi vir, subblandirier.
i tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus
volo accurare, mi vir. LY. Propera ergo. CLE.
Licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.--