Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Lysidamus-Pardalisca

 

LY. Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
cena ubi erit cocta; ego ruri cenavero.
nam novom maritum et novam nuptam volo
rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
sed properate istum atque istam actutum emittere,
tandem ut veniamus luci; ego cras hic ero.
cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
PAR. Fit quod futurum dixi: incenatum senem
foras extrudunt mulieres. LY. Quid tu hic agis?
PAR. Ego eo quo me ipsa misit. LY. Veron? PAR. Serio.
LY. Quid hic speculare? PAR. Nil equidem speculor. LY. Abi:
tu hic cunctas: intus alii festinant. PAR. Eo.--
LY. Abi hinc sis ergo, pessumarum possuma.
iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.
qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.
sed eccum progreditur cum corona et lampade
meus socius, compar, commaritus vilicus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License