Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena quarta. Pardalisca-Chalinus-Olympio-Lysidamus

 

PAR. Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta;
sospes iter incipe hoc, ut viro tuo
semper sis superstes,
tuaque ut potior pollentia sit vincasque virum victrixque sies,
tua vox superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.
noctuque et diu ut viro subdola sis,
opsecro, memento.
OL. Malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum peccassit.
LY. Tace. OL. Non taceo. LY. Quae res? OL. Mala malae male monstrant.
LY. Facies tu hanc rem mi ex parata imparatam.
id quaerunt volunt, haec ut infecta faciant.
PAR. Age, Olympio, quando vis, uxorem,
accipe hanc ab nobis.
OL. Date ergo, daturae si umquam estis hodie.
LY. Abite intro. PAR. Amabo, integrae atque imperitae huic
impercito. OL. Futurum est.
PAR. Valete. OL. Ite iam. LY. Ite. PAR. Iam valete.
LY. Iamne abscessit uxor? OL. Domist, ne time. LY. Euax,
nunc pol demum ego sum liber.
meum corculum, melculum, verculum. OL. Heus tu,
malo, si sapies, cavebis;
meast haec. LY. Scio, sed meus fructus est prior.
OL. Tene hanc lampadem. LY. Immo ego hanc tenebo.
Venus multipotens, bona multa mihi
dedisti, huius cum copiam mihi dedisti. OL. O,
corpusculum malaculum,
mea uxorcula. quae res?
LY. Quid est? OL. Institit plantam
quasi luca bos. LY. Tace sis,
nebula haud est mollis aeque atque huius pectus est.
OL. Edepol papillam bellulam -- ei misero mihi.
LY. Quid est? OL. Pectus mi icit non cubito, verum ariete.
LY. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
OL. Vah. LY. Quid negotist? OL. Opsecro, ut valentulast,
paene exposivit cubito. LY. Cubitum ergo ire volt.
OL. Quin imus ergo? LY. I, belle belliatula.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License