Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
OL.
Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quo modo celem
scio, tantum erus atque ego flagitio superavimus nuptiis
nostris,
ita nunc pudeo atque ita nunc paveo atque ita inridiculo sumus
ambo.
sed ego insipiens nova nunc facio: pudet quem prius non
puditum umquamst.
operam date, dum mea facta itero: est operae pretium auribus
accipere,
ita ridicula auditu, iteratu ea sunt quae ego intus turbavi.
ubi intro hanc novam
nuptam deduxi, recta via in conclave abduxi.
sed
tenebrae ibi erant tamquam in puteo; dum senex abest 'decumbe' inquam.
conloco fulcio mollio blandior,
ut prior quam senex nup.
tardus esse llico coepi, quoniam *
respecto identidem, ne senex *
inlecebram stupri principio eam savium posco,
reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
enim iam magis iam adpropero, magis iam libet in Casinam
inruere *
cupio illam operam seni surripere, forem obdo, ne senex me
opprimeret.
MY. Agedum, tu adi hunc. CLE. Opsecro, ubi tua
nova nuptast?
OL. Perii hercle ego, manifesta res. CLE.
Omnem ordinem rem
fateri ergo aequom est. quid intus agitur? quid agit Casina?
satin morigera est? OL. Pudet dicere. CLE.
Memora ordine, ut occeperas.
OL. Pudet hercle.
CLE. Age audacter *
quam decubuisti, inde volo memorare quid est factum *
OL. * flagitium est. CLE. Cavebunt qui audierint.
faciant *
OL. * hoc magnus
est. CLE. Perdis. quin tu pergis? OL. Vbi
* us suptus porro *
CLE. Quid? OL. Babae. CLE. Quid? OL.
Papae.
CLE. * * * * est? OL. Oh, erat maximum:
* <ferrum ne> haberet metui: id quaerere occepi *
dum gladium quaero, * ne habeat, arripio capulum.
sed quom cogito, non habuit gladium, nam esset frigidus.
CLE. Eloquere. OL. At pudet. CLE.
Num radix fuit,
OL. Non fuit. CLE. Num cucumis?
OL. Profecto hercle * non fuit quicquam holerum,
nisi, quidquid erat, calamitas profecto attigerat numquam.
ita, quidquid erat, grande erat.
MY. Quid fit denique? edisserta. OL. Vbi appello
Casinam, inquit
'amabo, mea uxorcula, cur virum tuom sic me spernis?
nimis
tu quidem hercle immerito
meo mihi haec facis, quia mihi te expetivi.
illa haud verbum facit et saepit veste id qui estis
<mulieres>.
ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero sinat irre.
volo, ut obvertam, cubitis im *
ullum muttit e *
surgo, ut in eam in *
atque illam in *
MY. Perlepide narrat *
OL. Savium *
ita quasi saetis labra mihi compungit barba,
continuo in genua ut astiti, pectus mihi pedibus percutit.
decido de lecto praecipes: subsilit, optundit os mihi.
inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo vides,
ut senex hoc eodem poculo, quo ego bibi, biberet. CLE.
Optume est.
sed ubi est palliolum tuom? OL. Hic intus reliqui.
CLE. Quid nunc? satin lepide adita est vobis manus? OL. Merito.
sed concrepuerunt fores. num illa me nunc sequitur?