Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
LY. Maxumo ego ardeo
flagitio nec quid agam meis rebus scio,
nec meam ut uxorem aspiciam contra oculis, ita disperii;
<om>nia
palam sunt probra,
omnibus modis occidi miser.
* ita manufesto faucibus teneor.
* <nec> quibus modis purgem scio me meae uxori.
* <at>que expalliatus sum miser,
* <cla>ndestinae nuptiae.
* censeo
* mihi optumum est.
* intro ad uxorem eam
sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
sed ecquis est qui homo munus velit fungier
pro me? quid nunc agam nescio, nisi ut improbos
famulos imiter ac domo fugiam.
nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
* nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
etsi malum merui.
hac dabo protinam <me> et fugiam. CHA. Heus,
sta ilico, amator.
LY. Occidi, revocor: quasi non audiam, abibo.