Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Aulularia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena octava. Euclio-Congrio

 

EUCL. Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
ita illis impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias
occepi: festo die si quid prodegeris,  
profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
accessit animus ad meam sententiam,
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:  
haec imponentur in foco nostro Lari,
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
CONG. Aulam maiorem, si pote, ex vicinia
pete: haec est parva, capere non quit. EUCL. Ei mihi,
perii hercle. aurum rapitur, aula quaeritur.
[nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.]
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
confige sagittis fures thensaurarios,
<si> cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius quam prorsus perii currere?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License