Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Aulularia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena secunda. Euclio-Congrio

 

EUCL. Redi. quo fugis nunc? tene, tene. CONG. Quid, stolide, clamas?  
EUCL. Quia ad tris viros iam ego deferam nomen tuom. C. Quam ob rem?
EUCL. Quia cultrum habes. CONG. Cocum decet. EUCL. Quid comminatus
mihi? CONG. Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.
EUCL. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
neque quoi ego de industria amplius male plus libens faxim.  
CONG. Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? EUCL. Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci?
CONG. Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit.
EUCL. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scire. CONG. Tace ergo.
quia venimus coctum ad nuptias. EUCL. Quid tu, malum, curas,
utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?  
CONG. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?
EUCL. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura?
CONG. Utinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam. EUCL. Scio, ne doce, novi.
CONG. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
EUCL. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.  
adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iam meam sententiam.-- CONG. Quo abis? redi rursum.
ita me bene amet Laverna, <uti> te iam, nisi reddi
mihi vasa iubes, pipulo hic differam ante aedis.
quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo.
nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License