Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
<I> foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
ego pol te,
praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
STROB.
Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
EUCL. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed
trifur?
STROB. Quid tibi surrupui? EUCL. Redde huc sis. STROB.
Quid tibi vis reddam? EUCL. Rogas?
STROB. Nil equidem tibi abstuli. EUCL. At illud
quod tibi abstuleras cedo.
ecquid agis? STROB. Quid agam? EUCL. Auferre non
potes. STROB. Quid vis tibi?
EUCL. Pone. STROB. Id quidem pol te datare
credo consuetum, senex.
EUCL. Pone hoc sis, aufer cavillam,
non ego nunc nugas ago.
STROB. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid
est suo nomine.
non
hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. EUCL.
Ostende huc manus.
STROB. Em tibi, ostendi, eccas. EUCL.
Video. age ostende etiam
tertiam.
STROB. Larvae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi? EUCL. Fateor, quia non pendes,
maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere. STROB. Quid fatear tibi?
EUCL. Quid abstulisti hinc? STROB.
Di me perdant. si ego tui
quicquam abstuli
nive adeo abstulisse vellem. EUCL.
Agedum, excutedum pallium.
STROB.
Tuo arbitratu. EUCL. Ne inter tunicas habeas. STROB. Tempta qua
lubet.
EUCL. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse
intellegam.
novi sycophantias. age rusum ostende huc manum
dexteram. STROB. Em. EUCL. Nunc laevam ostende. STROB.
Quin equidem ambas profero.
EUCL Iam scrutari mitto. redde huc. STROB. Quid
reddam? EUCL. A, nugas agis,
certe habes. STROB. Habeo ego? quid habeo? EUCL.
Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde. STROB. Insanis:
perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
EUCL. Mane, mane. quis illic est? quis hic intus alter
erat tecum simul?
perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic
abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
STROB. Iuppiter te dique perdant. EUCL. Haud male
egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam
gulam.
fugin hinc ab oculis? abin an non? STROB. Abeo. EUCL. Cave sis te
videam.--