Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
EUCL. Quis
homo hic loquitur? LYC. Ego sum miser. EUCL. Immo ego sum, et
misere perditus,
cui tanta mala maestitudoque optigit. LYC. Animo bono es.
EUCL. Quo, obsecro, pacto esse possum? LYC. Quia
istuc facinus, quod tuom
sollicitat animum, id ego feci et fateor. EUCL. Quid ego
ex te audio?
LYC. Id quod verumst. EUCL. Quid ego <de te>
commerui, adulescens, mali,
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
LYC. Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit. EUCL.
Quo modo?
LYC. Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
EUCL. Cur id ausu's facere, ut id quod non tuom esset
tangeres?
LYC. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non
potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
EUCL.
At ego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem.
LYC. Ne istuc dixis. EUCL. Quid tibi ergo meam me
invito tactiost?
LYC. Quia vini vitio atque amoris feci. EUCL.
Homo audacissime,
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
LYC. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam
meam.
EUCL.
Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
LYC. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin
eam
ego habeam potissimum. EUCL. Tun habeas me invito meam?
LYC. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere
arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
EUCL. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi
scribam dicam,
nisi refers. LYC. Quid tibi ego referam? EUCL.
Quod surripuisti meum.
LYC. Surripui
ego tuom? unde? aut quid id est? EUCL. Ita te amabit Iuppiter,
ut tu nescis. LYC. Nisi quidem tu mihi quid quaeras
dixeris.
EUCL. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's
mihi
te abstulisse. LYC. Neque edepol ego dixi neque feci. EUCL.
Negas?
LYC. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula
quae siet
scio nec novi. EUCL. Illam, ex Silvani luco quam
abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
LYC. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
de alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
EUCL. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? LYC.
Bona.
EUCL. Neque <eum> scis qui abstulerit? LYC.
Istuc quoque bona. EUCL. Atque id si scies
qui abstulerit, mihi indicabis? LYC. Faciam. EUCL.
Neque partem tibi
ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? LYC.
Ita.
EUCL. Quid <si> fallis? LYC. Tum me faciat
quod volt magnus Iuppiter.
EUCL. Sat habeo. age nunc loquere quid vis. LYC.
Si me novisti minus,
genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus,
meus pater fuit Antimachus, ego vocor Lyconides,
mater est Eunomia. EUCL. Novi genus. nunc quid vis? id
volo
noscere. LYC. Filiam ex te tu habes. EUCL.
Immo eccillam domi.
LYC. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. EUCL. Omnem rem tenes.
LYC. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
EUCL. Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
LYC. Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi
et gnatae tuae
bene feliciterque vortat -- ita di faxint, inquito.
EUCL. Ita di faciant. LYC. Et mihi ita di faciant.
audi nunciam.
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
EUCL. Ei mihi,
quod ego facinus ex te audio? LYC. Cur eiulas,
quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. EUCL.
Perii oppido,
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.-- LYC. Iam te
sequor.
haec
propemodum iam esse in vado salutis res videtur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.