Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Persa

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena secunda. Toxilus-Paegnium-Sophoclidisca

 

TOX. Satin haec tibi sunt plana et certa? satin haec meministi et tenes?
PAEG. Melius quam tu qui docuisti. TOX. Ain vero, verbereum caput?
PAEG. Aio enim vero. TOX. Quid ergo dixi? PAEG. Ego recte apud illam dixero.
TOX. Non edepol scis. PAEG. Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,
et quidem si scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
TOX. Egon dem pignus tecum? PAEG. Audacter, si lubido est perdere.
TOX. Bona pax sit potius. PAEG. Tum tu igitur sine me ire. TOX. Et iubeo et sino;
sed ita volo te ire, ut domi sis, cum ego te esse illi censeam.
PAEG. Faciam. TOX. Quo ergo is nunc? PAEG. Domum: uti domi sim, quom illi censeas.
TOX. Scelus tu pueri es, atque ob istanc rem ego aliqui te peculiabo.
PAEG. Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
nec subigi queantur umquam, ut pro ea fide habeant iudicem.
TOX. Abi modo. PAEG. Ego laudabis faxo. TOX. Sed has tabellas, Paegnium,
ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.
SOPH. Cesso ire ego quo missa sum?
PAEG. Eo ego. TOX. I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.
vola curriculo.-- PAEG. Istuc marinus passer per circum solet.
illic hinc abiit intro huc. sed quis haec est quae med advorsum incedit?
SOPH. Paegnium hic quidem est. PAEG. Sophoclidisca haec peculiarest eius
quo ego sum missus. SOPH. Nullus esse hodie hoc puero peior perhibetur.
PAEG. Compellabo. SOPH. Commorandust. PAEG. Standumst apud hanc obieci *
SOPH. Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?
PAEG. Sophoclidisca, di me amabunt. SOPH. Quid me? PAEG. Utrum hercle <di volent>;
sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.
SOPH. Mitte male loqui. PAEG. Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.
SOPH. Quid agis? PAEG. Feminam scelestam te astans contra contuor.
SOPH. Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.
PAEG. Quid male facio aut quoi male dico? SOPH. Quoi pol cumque occasio est.
PAEG. Nemo homo umquam ita arbitratust. SOPH. At pol multi esse ita sciunt.
PAEG. Heia. SOPH. Beia. PAEG. Tuo ex ingenio mores alienos probas.
SOPH. Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.
PAEG. Satis iam dictum habeo. SOPH. Sed quid tu? confitere ut te autumo?
PAEG. Fatear, si ita sim. SOPH. Iam abi, vicisti. PAEG. Abi nunciam ergo. SOPH. Hoc mi expedi,
quo agis? PAEG. Quo tu? SOPH. Dic tu. <PAEG. Dic tu. SOPH.> Prior rogavi. PAEG. At post scies.
SOPH. Eo ego hinc haud longe. PAEG. Et quidem ego haud longe <hinc eo>. SOPH. Quo ergo <is>, scelus?
PAEG. Nisi sciero prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.
SOPH. Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.
PAEG. Itane est? SOPH. Itane est. PAEG. Mala es. SOPH. Scelestus.
PAEG. Decet me. SOPH. Me quidem addecet. PAEG. Quid ais? certumnest celare, quo iter facias, pessuma?
SOPH. Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?
PAEG. Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.
nihili facio scire. valeas. SOPH. Asta. PAEG. At propero. SOPH. Et pol ego item.
PAEG. Ecquid habes? SOPH. Ecquid tu? PAEG. Nil equidem. SOPH. Cedo manum ergo. PAEG. Estne haec manus?
SO. Ubi illa altera est furtifica laeva? PA. Domi eccam. huc nullam attuli.
SOPH. Habes nescio quid. PAEG. Ne me attrecta, subigitatrix. SOPH. Sin te amo?
PAEG. Male operam locas. SOPH. Qui? PAEG. Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.
SOPH. Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
ne, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
tu quidem haud etiam es octoginta pondo. PAEG. At confidentia
illa militia militatur multo magis quam pondere.
atque ego hanc [nunc] operam perdo. SOPH. Quid iam? PAEG. Quia peritae praedico.
sed ego cesso. SOPH. Mane. PAEG. Molesta es. SOPH. Ergo <ero> quoque, nisi scio,
quo agas te. PAEG. Ad vos. SOPH. Et pol ego ad vos. PAEG. Quid eo? SOPH. Quid id ad te attinet?
PA. Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. SO. Odiosus. PA. Lubet.
numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.
SOPH. Malitia certare tecum miseria est. PAEG. Mers tu mala es.
SO. Quid est quod metuas? PA. Idem istuc quod tu. SO. Dic ergo ***
[ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.]
PA. Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,
omnes muti ut eloquerentur prius hoc quam ego. SO. At tu hoc face:
fide data credamus. PAEG. Novi: omnes sunt lenae levifidae,
neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.
SO. Dic amabo. PA. Dic amabo. SO. Nolo ames. PA. Facile impetras.
SOPH. Tecum habeto. PAEG. Et tu hoc taceto. SOPH. Tacitum erit. PAEG. Celabitur.
SOPH. Toxilo has fero tabellas tuo ero. PAEG. Abi, eccillum domi.
at ego hanc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.
SOPH. Quid istic scriptum? PAEG. Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;
nisi fortasse blanda verba. SOPH. Abeo. PAEG. Et ego abiero.--
SOPH. Ambula.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License