Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
DOR. Quoi homini di propitii
sunt, aliquid obiciunt lucri;
nam ego hodie compendi feci binos panes in dies.
ita ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
iam hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
maximam maiorem feci atque auxi civi femina?
sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,
nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
bonus volo iam ex hoc die esse -- quod neque fiet neque fuit.
TOX.
Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,
itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.
quid
agis? DOR. Credo. TOX. Unde agis te, Dordale? DOR.
Credo tibi.
di
dent, quae velis. TOX. Eho, an iam manu emisisti mulierem?
DOR. Credo edepol,
credo, inquam, tibi. TOX. Iam liberta auctus? DOR. Enicas.
quin tibi me dico credere.
TOX.
Dic bona fide: iam liberast? DOR.
Olim.
i, i ad forum ad praetorem, exquire, siquidem mihi credere non
vis.
libera, inquam, est: ecquid audis? TOX. At tibi di bene
faciant omnes.
numquam enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
DOR.
Abi, ne iura, satis credo.
TOX.
Ubi nunc tua libertast? DOR. Apud te. TOX. Ain, apud mest? DOR.
Aio, inquam, apud te est, inquam.
TOX.
Ita me di ament, ut ob istam rem tibi
multa bona instant a me.
nam est res quaedam, quam occultabam tibi dicere: nunc eam
narrabo,
unde tu pergrande lucrum facias: faciam, ut mei memineris, dum
vitam
vivas. DOR. Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium
exposcunt.
TOX.
Tuom promeritumst, merito ut faciam. et ut me scias esse ita facturum,
tabellas tene has, pellege. DOR. Istae quid ad me? TOX. Immo ad
te attinent et tua refert.
nam ex Persia sunt haec allatae mihi a meo ero. DOR.
Quando? TOX. Haud dudum.
DOR.
Quid istae narrant? TOX. Percontare ex ipsis. ipsae tibi narrabunt.
DOR. Cedo sane [mihi]. TOX. At clare recitato. DOR.
Tace, dum pellego.
TOX. Hau verbum faciam
DOR. Salutem dicit Toxilo Timarchides
et familiae omni. si valetis, gaudeo.
ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,
neque istoc redire his octo possum mensibus,
itaque hic est quod me detinet negotium.
Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,
plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:
ea comportatur praeda, ut fiat auctio
publicitus; ea res me domo expertem facit.
operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,
qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,
nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.
Quid
id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant
aut quid erus tuos? TOX. Tace, stultiloque; nescis quid
te instet boni
neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.
DOR. Quae istaec
lucrifera est Fortuna? TOX. Istas, quae norunt, roga.
ego tantumdem scio quantum
tu, nisi quod pellegi prior.
sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. DOR. Bene me
mones.
fac
silentium. TOX. Nunc ad illud venies quod refert tua.
DOR. Iste qui tabellas adfert adduxit simul
forma expetenda liberalem virginem,
furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;
eam te volo accurare ut istic veneat.
ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
mancipio neque promittet neque quisquam dabit.
probum et numeratum argentum ut accipiat face.
haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.
TOX. Quid igitur? postquam recitasti quod erat cerae
creditum,
iam mihi credis? DOR. Ubi nunc illest hospes, qui hasce
huc attulit?
TOX. Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. DOR.
Nil mi opust
litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
nisi mancipio accipio,
quid eo mi opus est mercimonio?
TOX.
Tacen an non
taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.
quid metuis? DOR. Metuo hercle vero. sensi ego iam
compluriens,
neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.
TOX.
Nil pericli mihi videtur. DOR.
Scio istuc, sed metuo mihi.
TOX.
Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc
facio gratia,
ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.
DOR.
Gratiam habeo. sed te de aliis,
quam alios de te suaviust
fieri doctos. TOX. Ne quis vero ex Arabia penitissuma
persequatur. etiam tu illam destinas? DOR. Videam modo
mercimonium. TOX. Aequa dicis. sed optume eccum ipse
advenit
hospes ille, qui has tabellas attulit. DOR. Hicinest? TOX.
Hic est.
DOR.
Haecine illast furtiva virgo? TOX. Iuxta tecum aeque scio,
nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
DOR. Sat edepol concinnast facie. TOX. Ut
contemptim carnufex.
taciti contemplemur formam. DOR. Laudo consilium tuom.