Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
DOR.
Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
duobus nummis minus est. SAG. Quid ei nummi sciunt?
DOR. Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
SAG. Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
impure, avare, ne crumillam amitteres?
TOX.
Sine quaeso. quando lenost, nil mirum
facit.
DOR. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.
age,
accipe hoc sis. SAG. Hunc in collum, nisi piget,
impone. DOR. Vero fiat. SAG. Numquid ceterum
me voltis? TOX. Quid tam properas? SAG. Ita
negotiumst:
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
geminum autem fratrem servire audivi hic meum,
eum ego ut requiram atque uti redimam volo.
TOX.
Atque edepol tu me commonuisti hau male.
videor
vidisse hic forma persimilem tui,
eadem statura. SAG. Quippe qui frater siet.
DOR. Quid est tibi nomen? TOX. *** quod ad te
attinet.
DOR.
Quid attinet non scire? SAG. Ausculta ergo, ut scias:
Vaniloquidorus Virginesvendonides
Nugiepiloquides Argentumexterebronides
[Tedigniloquides Nugides Palponides]
Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.
DOR. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.
SAG. Ita sunt Persarum mores, longa nomina,
contortiplicata habemus. numquid ceterum
voltis? DOR. Vale. SAG. Et vos, nam animus iam in navist
meus.
TOX.
Cras ires
potius, hodie hic cenares. SAG. Vale.--