Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Persa IntraText CT - Text |
ACTUS QUINTUS
TOX.
Hostibus victis, civibus salvis, re placida, pacibus perfectis,
bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,
cum bene nos, Iuppiter, iuvisti, dique alii omnes caelipotentes,
eas vobis habeo grates atque ago, quia probe sum ultus meum
inimicum.
nunc
ob eam rem inter participes didam praedam et participabo.
ite foras: hic volo ante ostium et ianuam
meos participes bene accipere.
statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.
hic statui volo primum aliqua mihi,
unde ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut
fiant,
quorum opera mihi facilia factu facta haec sunt, quae volui
effieri.
nam improbus est homo qui beneficium scit accipere et reddere
nescit.
LEMN. Toxile mi, cur ego sine te sum, cur tu autem sine
me es? TOX. Agedum ergo,
accede ad me atque amplectere sis. LEMN. Ego vero. TOX.
Oh, nihil hoc magis dulcest.
sed,
amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?
LEMN. Omnia quae tu vis, ea cupio. TOX. Mutua fiunt a me.
age, age ergo,
tu Sagaristio, accumbe in summo. SAG. Ego nil
moror: cedo parem, quem pepigi.
TOX.
Temperi. SAG. Mi istuc temperi
serost. TOX. Hoc age, accumbe. hunc diem suavem
meum natalem agitemus amoenum. date aquam manibus, apponite
mensam.
do hanc tibi florentem florenti. tu hic eris dictatrix nobis.
LEMN. Age, puere, ab summo septenis cyathis committe hos
ludos.
TOX.
Move manus, propera, Paegnium, tarde cyathos mihi das, cedo sane.
bene mihi, bene vobis, bene meae amicae, optatus hic mihi dies
datus hodiest.
ab dis, quia te licet liberam med amplecti. LEMN. Tua
factum opera.
TOX. Bene omnibus nobis. hoc mea manus tuae poclum donat,
ut amantem
amanti decet. LEMN. Cedo. TOX. Accipe. TOX. Bene ei qui invidet
mi et
ei qui hoc gaudet.