Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Asinaria IntraText CT - Text |
ACTUS SECUNDUS
LIB. Hercle
vero, Libane, nunc te meliust expergiscier
atque argento comparando fingere fallaciam.
iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
[igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.]
ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent,
qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera
consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
sed quid
hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
certe hercle ego quantum ex augurio eius pici intellego,
aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida?
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.