Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Asinaria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena tertia. Mercator-Libanus

 

MERC. Ut demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet,
Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta
atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
LIB. Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
MERC. Nemo etiam tetigit. sanun es? LIB. At censebam attigisse
propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas
meas a te verberarier. sane ego sum amicus nostris.
MERC. Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,
si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
LIB. Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem
clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
sed quid venis? quid quaeritas? MERC. Demaenetum volebam.
LIB. Si sit domi, dicam tibi. MERC. Quid eius atriensis?
LIB. Nihilo mage intus est. MERC. Ubi est? LIB. Ad tonsorem ire dixit.
MERC. Conveni. sed post non redit? LIB. Non edepol. quid volebas?
MERC. Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.
LIB. Qui pro istuc? MERC. Asinos vendidit Pellaeo mercatori
mercatu. LIB. Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.
MERC. Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.
LIB. Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,
truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
MERC. Non potuit pictor rectius describere eius formam.
LIB. Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.
MERC. Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit,
si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License