Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Asinaria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS QUINTUS

 

Scaena prima. Argyrippus-Demaenetus

 

[ARGYR. Age decumbamus sis, pater. DEM. Ut iusseris,
mi gnate, ita fiet. ARGYR. Pueri, mensam adponite.]
DEM. Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat?
ARGYR. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istanc amo,
possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
DEM. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARGYR. Edepol, pater,
merito tuo facere possum. DEM. Age ergo, hoc agitemus convivium
vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,
mi gnate, me abs te. ARGYR. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
DEM. Credam istuc, si esse te hilarum videro. ARGYR. An tu me tristem putas?
DEM. Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
ARGYR. Ne dixis istuc.
DEM. Ne sic fueris: ilico ego non dixero.
ARGYR. Em aspecta: rideo. DEM. Utinam male qui mihi volunt sic rideant.
ARGYR. Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
quia istaec est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,
ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;
verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
DEM. At ego hanc volo. ARGYR. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.
DEM. Unum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
ARGYR. Em istoc me facto tibi devinxti.
DEM. Quin te ergo hilarum das mihi?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License