Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Amphitruo IntraText CT - Text |
MERC. Quis
ad fores est? AMPH. Ego sum. MERC. Quid ego sum. AMPH.
Ita loquor. MERC. Tibi Iuppiter dique omnes irati certo
sunt, qui sic frangas fores.
AMPH. Quo modo? MERC. Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
AMPH. Sosia. MERC. Ita, sum Sosia, nisi me
esse oblitum existimas.
quid nunc vis? AMPH.
Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?
MERC. Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus
cardines.
an foris censebas nobis publicitus praeberier?
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es
homo?
AMPH. Verbero,
etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.
MERC.
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
AMPH. Quidum? MERC. Quia senecta aetate a me
mendicas malum.
AMPH. Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba
funditas.
MERC. Sacrufico ego tibi. AMPH. Qui? MERC. Quia enim te macto infortunio.
***