Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Bacchides

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena sexta. Mnesilochus-Pistoclerus

 

MNES. Reddidi patri omne aurum. nunc ego illam me velim
convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.
sed veniam mihi quam gravate pater dedit de Chrysalo;
verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.
PIST. Estne hic meus sodalis? MNES. Estne hic hostis, quem aspicio, meus?
PIST. Certe is est.MNES. Is est. PIST. Adibo contra et contollam gradum.
salvos sis, Mnesiloche. MNES. Salve. PIST. Salvos quom peregre advenis,
cena detur. MNES. Non placet mi cena quae bilem movet.
PIST. Numquae advenienti aegritudo obiecta est? MNES. Atque acerruma.
PIST. Unde? MNES. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.
PIST. Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas
esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,
lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;
sibi ne invideatur, ipsi ignavia recte cavent.
MNES. Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.
sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali
faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.
PIST. Improbum istunc esse oportet hominem. MNES. Ego ita esse arbitror.
PIST. Obsecro hercle loquere, quis is est. MNES. Benevolens vivit tibi.
nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali
facere faceres. PIST. Dic modo hominem qui sit: si non fecero
ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.
MNES. Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. PIST. Tanto magis
dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.
MNES.Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.
Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.
PIST. Quid istuc est? MNES. Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam
super amica, ut mi invenires? PIST. Fateor factum, et repperi.
MNES. Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia
quibuscum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem tibi
occiperes tute ~ amare et mi ires consultum male?
PIST. Sanun es? MNES. Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.
perdidisti me. PIST. Etiamne ultro tuis me prolectas probris?
MNES. Quid? amas Bacchidem? PIST. Duas ergo hic intus eccas Bacchides.
MNES. Quid? duas? PIST. Atque ambas sorores. MNES. Loqueris nunc nugas sciens.
PIST. Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier,
tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. MNES. Immo ibo, mane.
PIST. Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. MNES. Sequor.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License