Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Bacchides IntraText CT - Text |
CHRYS.
Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum,
quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu
armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus
mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum
sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
[cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.]
nunc prius quam huc
senex venit, libet lamentari dum exeat.
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,
qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero
non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.
[Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est
relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;
Bacchidem habet secum: ille olim habuit ignem qui signum daret,
hunc ipsum exurit; ego sum Ulixes, cuius consilio haec gerunt.]
tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites
armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.
atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
miles Menelaust, ego Agamemno, idem Ulixes Lartius,
Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.
nam illi itidem Ulixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et
malum:
<in> dolis ego prensus sum, ille mendicans paene inventus
interiit,
dum ibi exquirit fata Iliorum; adsimiliter mi hodie optigit.
vinctus sum, sed dolis me exemi: item se ille servavit dolis.
Ilio tria fuisse audivi fata quae illi forent exitio:
signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;
tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.
nam dudum primo ut dixeram nostro seni mendacium
et de hospite et de auro et de lembo, ibi signum ex arce iam
abstuli.
iam duo restabant fata tunc, nec magis id ceperam oppidum.
post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,
cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.
[ibi vix me exsolvi: id periclum adsimilo, Ulixem ut praedicant
cognitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se
blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret,
item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.]
post cum magnifico milite, urbes verbis qui inermus capit,
conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:
eum ego adeo uno mendacio devici, uno ictu extempulo
cepi spolia. is nunc ducentos nummos Philippos militi,
quos dare se promisit, dabit.
nunc alteris etiam
ducentis usus est, qui dispensentur
Ilio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.
[sed Priamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,
quadringentos filios habet atque equidem omnis lectos sine
probro:
eos ego hodie omnis contruncabo duobus solis ictibus.
nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem
vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum
expugnavero.]
sed Priamum adstantem eccum ante portam video. adibo atque
adloquar.
NIC. Quoianam vox prope me sonat? CHRYS. O
Nicobule. NIC. Quid fit?
quid quod te misi, ecquid egisti? CHRYS. Rogas?
congredere. NIC. Gradior.
CHRYS. Optumus sum orator. ad lacrumas coegi hominem
castigando
maleque dictis, quae quidem quivi comminisci. NIC. Quid
ait? CHRYS. Verbum
nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;
tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.
tibi me iussit dare, sed metuo, ne idem cantent quod priores.
nosce signum. estne eius? NIC. Novi. libet perlegere has.
CHRYS. Perlege.
nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium Ilio,
turbat equos lepide ligneus. NIC. Chrysale, ades, dum ego has perlego.
CHRYS. Quid me tibi adesse opus est? NIC. Volo, [ut quod iubeo facias]
ut scias quae hic scripta sient.
CHRYS.
Nil moror neque scire volo.
NIC. Tamen ades. CHRYS. Quid opust? NIC.
Taceas:
quod iubeo id facias. CHRYS. Adero.
NIC. Euge litteras minutas. CHRYS. Qui quidem
videat parum;
verum, qui satis videat, grandes satis sunt. NIC. Animum advortito igitur.
CHRYS. Nolo inquam. NIC. At volo inquam. CHRYS.
Quid opust? NIC. At enim id quod te iubeo facias.
CHRYS. Iustumst <ut> tuos tibi servos tuo arbitratu
serviat.
NIC. Hoc age sis nunciam. CHRYS. Ubi lubet,
recita: aurium operam tibi dico.
NIC. Cerae quidem haud parsit neque stilo;
sed quidquid est, pellegere certumst. a
«Pater, ducentos Philippos quaeso Chrysalo
da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.»
malum quidem
hercle magnum. CHRYS. Tibi dico. NIC. Quid est?
CHRYS. Non prius salutem scripsit? NIC. Nusquam
sentio.
CHRYS. Non dabis, si sapies; verum si das maxume,
ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:
nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.
sat sic
suspectus sum, cum careo noxia.
NIC. Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.
CHRYS. Inde a principio iam inpudens epistula est.
NIC. «Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:
tantum flagitium te scire audivi meum,
quod cum peregrini cubui uxore militis.»
pol haud derides; nam ducentis aureis
Philippis redemi vitam ex flagitio tuam.
CHRYS.
Nihil est illorum quin ego illi dixerim.
NIC. «Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,
ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
ego animo cupido atque oculis indomitis fui;
persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.»
prius te cavisse ergo quam pudere aequom fuit.
CHRYS. Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
NIC. «Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus
me obiurigavit plurumis verbis malis,
et me meliorem fecit praeceptis suis,
ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.»
CHRYS.
Estne istuc istic scriptum? NIC. Em specta, tum scies.
CHRYS.
Ut qui deliquit supplex est ultro omnibus.
NIC. «Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,
da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.»
CHRYS. Ne unum quidem hercle, si sapis. NIC. Sine
perlegam.
«ego ius iurandum verbis conceptis dedi,
daturum id me hodie mulieri ante vesperum,
prius quam a me abiret. nunc, pater, ne perierem
cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,
quam propter tantum damni feci et flagiti.
cave tibi ducenti nummi dividiae fuant;
sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.
vale atque haec
cura». quid nunc censes, Chrysale?
CHRYS. Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,
neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,
fecisse dicas de mea sententia.
verum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco,
dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.
duae condiciones
sunt: utram tu accipias vide:
vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.
ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.
NIC. Miseret
me illius. CHRYS. Tuos est, non mirum facis.
si plus perdundum sit, periisse suaviust,
quam illud flagitium volgo dispalescere.
NIC. Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,
dum salvos esset, quam revenisset domum.
quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.
binos ducentos Philippos iam intus ecferam,
et militi quos dudum promisi miser
et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.--
CHRYS. Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.
scivi
ego iam dudum fore me exitio Pergamo.
edepol qui me esse dicat cruciatu malo
dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;
tantas turbellas facio. sed crepuit foris:
ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.
NIC. Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.
ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.
CHRYS.
Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.
nolo ego mihi credi. NIC. Cape vero, odiose facis.
CHRYS.
Non equidem capiam. NIC. At quaeso. CHRYS. Dico ut res se habet.
NIC. Morare. CHRYS. Nolo, inquam, aurum
concredi mihi.
vel da aliquem qui servet me. NIC. Ohe, odiose facis.
CHRYS. Cedo, si necesse est. NIC. Cura hoc. iam
ego huc revenero.--
CHRYS. Curatum est -- esse te senem miserrumum.
hoc est incepta efficere pulcre: bellule
mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;
salute nostra atque urbe capta per dolum
domum reduco integrum omnem exercitum.
sed, spectatores, vos nunc ne miremini
quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;
verum tamen accipientur mulso milites.
nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.--